“… nisi opem tulerō taurī ignem ex ōre spīrābunt in eum…”

Post on 21-Jan-2016

64 views 0 download

description

“Quid faciam?” ait M ēdēa. `Nam mē gravat invītam nova vīs, aliudque cupīdō, mēns aliud suādet: videō meliōra probōque, dēteriōra sequor. Cūr virgō fīlia rēgis, advenam amās et coniugem dē terrrā novā dēsīderās?”. “… nisi opem tulerō taurī ignem ex ōre spīrābunt in eum…”. - PowerPoint PPT Presentation

transcript

“Quid faciam?” ait Mēdēa. `Nam mē gravat invītam nova vīs, aliudque cupīdō, mēns aliud suādet: videō meliōra probōque, dēteriōra sequor. Cūr virgō fīlia rēgis, advenam amās et coniugem dē terrrā novā dēsīderās?”

“…nisi opem tulerō taurī ignem ex ōre spīrābunt in

eum…”

“…aut concurret hostibus armātīs tellūre creātīs …”

“…aut avidō dracōnī dabitur.”

“Forsitan ille per mē salvus sine mē vēla dabit atque vir erit alterīus dum ego poenae relinquor? Anteā fidem det, priusquam ego auxilium eī dabō, et dī testēs sīnt!”

“Mihi sē semper dēbēbit Iāsōn, mē in mātrimōnium dūcet. Tum apud Graecōs perque urbēs eōrum honōrābor servātrīx.”

“Dīcunt mediīs in undīs montēs concurrere.”

“Dīcunt Charybdem nāvēs vastāre et Scyllam perīculōsam nautīs esse.”

“Nihil timeō, salva in bracchiīs Iāsonis, quem

amō.”