Praefatio de Adventu

Post on 28-Oct-2014

1,974 views 6 download

transcript

PRAEFATIO DE ADVENTU

Sequens praefatio dicitur ad libitum in missis de tempore a Dominica I

Adventus usque ad Vigiliam Nativitatis Domini inclusive. Dicitur etiam,

in ómnibus missis quae eo tempore celebrentur et praefatione propria

carent.

er ómnia sáecula saeculórum.

R/. Amen.

V/. Dóminus vóbiscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.

R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo

nostro.

R/. Dignum et iustum est.

ere dignum et iustum est,

aequum et salutare, nos tibi

semper et ubique gratias agere:

Domine, sancte Pater, omnipotens

aeterne Deus: per Christum Domi-

num nostrum; Quem perdito homi-

num generi Salvatorem misericors

et fidelis promisisti: cuius veritas

instrueret inscios, sanctitas

iustificaret impios, virtus

adiuvaret infirmos. Dum ergo

prope est ut veniat quem missurus

es, et dies affulget liberationis

nostrae, in hac promissionum

tuarum fide, piis gaudiis

exultamus. Et ideo cum Angelis

et Archangelis, cum Thronis et

Dominationibus, cumque omni

militia caelestis exer-citus,

hymnum gloriae tuae canimus,

sine fine dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli, et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.

P

V