+ All Categories
Home > Documents > al-Farabi De scientiis -...

al-Farabi De scientiis -...

Date post: 21-Oct-2019
Category:
Upload: others
View: 20 times
Download: 0 times
Share this document with a friend
23
1 al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino con traducción alemana y estudio introductorio de Josef Schneider, ed. Matthias Lutz-Bachmann, Alexander Fidora y Andreas Niederberger, Freiburg: Herder (Herders Philosophische Bibliothek des Mittelalters), 2006. al-Farabi De scientiis Según la traducción de Domingo Gundisalvo Prologus Cum plures essent olim philosophi, inter omnes tamen ille solus simpliciter sapiens dicebatur, qui omnium rerum scientiam certa cognitione comprehendisse credebatur. Nunc autem mundo senescente non dico sapiens, sed quod minus est, philosophus nemo dici meretur; quia qui sapientiae studere velit, iam vix invenitur aliquis. Quapropter parvitati nostrae satisfieri credimus, si postquam non omnia possumus, saltem de singulis aliqua vel de aliquibus aliquid degustemus. Unde in hoc libro nostra intentio est scientias famosas breviter perstringere et quid unaquaeque earum doceat, et partes uniuscuiusque summatim designare. Et hoc quinque capitulis exequendum proponimus: Quorum primum est De scientia linguae et eius partibus. Secundum De scientia logicae et eius partibus. Tertium De scientiis doctrinalibus, quae sunt Arithmetica, Geometria, Scientia de aspectibus, Scientia stellarum doctrinalis, Scientia musicae, Scientia de ponderibus, Scientia de ingeniis. Quartum est De scientia naturali et eius partibus et De scientia divina et eius partibus. Quintum est De scientia civili et eius partibus et De scientia iudicandi et De scientia eloquendi. Ex hoc igitur libello multiplex provenit utilitas. Nam, cum quis aliquam scientiam addiscere voluerit, per hunc cognoscet, quam earum potius eligat, et cui studiosius intendat, et quae ex qua sibi proveniat utilitas. Nec in iudicio liberalium artium de cetero potest falli, postquam hunc librum, facta inter eas comparatione, quae sit melior vel quae utilior, quae certior vel quae fortior, plene cognoverit. Per hunc etiam poterit de mendacio facile convincere eum, qui se iactat scientiam aliquam comprehendisse, cum interrogatus, quae sint partes eius et quid contineant, nesciat respondere. Ipse etiam qui hunc librum in promptu habuerit in
Transcript
Page 1: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

1

al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino con traducción alemana y estudio introductorio de Josef Schneider, ed. Matthias Lutz-Bachmann,

Alexander Fidora y Andreas Niederberger, Freiburg: Herder (Herders Philosophische Bibliothek des Mittelalters), 2006.

al-Farabi

De scientiis

Según la traducción de Domingo Gundisalvo

Prologus

Cum plures essent olim philosophi, inter omnes tamen ille solus simpliciter

sapiens dicebatur, qui omnium rerum scientiam certa cognitione comprehendisse

credebatur. Nunc autem mundo senescente non dico sapiens, sed quod minus est,

philosophus nemo dici meretur; quia qui sapientiae studere velit, iam vix invenitur

aliquis. Quapropter parvitati nostrae satisfieri credimus, si postquam non omnia

possumus, saltem de singulis aliqua vel de aliquibus aliquid degustemus.

Unde in hoc libro nostra intentio est scientias famosas breviter perstringere

et quid unaquaeque earum doceat, et partes uniuscuiusque summatim designare.

Et hoc quinque capitulis exequendum proponimus:

Quorum primum est De scientia linguae et eius partibus.

Secundum De scientia logicae et eius partibus.

Tertium De scientiis doctrinalibus, quae sunt Arithmetica, Geometria,

Scientia de aspectibus, Scientia stellarum doctrinalis, Scientia musicae, Scientia

de ponderibus, Scientia de ingeniis.

Quartum est De scientia naturali et eius partibus et De scientia divina et

eius partibus.

Quintum est De scientia civili et eius partibus et De scientia iudicandi et

De scientia eloquendi.

Ex hoc igitur libello multiplex provenit utilitas. Nam, cum quis aliquam

scientiam addiscere voluerit, per hunc cognoscet, quam earum potius eligat, et cui

studiosius intendat, et quae ex qua sibi proveniat utilitas. Nec in iudicio liberalium

artium de cetero potest falli, postquam hunc librum, facta inter eas comparatione,

quae sit melior vel quae utilior, quae certior vel quae fortior, plene cognoverit.

Per hunc etiam poterit de mendacio facile convincere eum, qui se iactat

scientiam aliquam comprehendisse, cum interrogatus, quae sint partes eius et quid

contineant, nesciat respondere. Ipse etiam qui hunc librum in promptu habuerit in

Page 2: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

2

omni scientia peritus apparebit. Non enim expers alicuius scientiae esse creditur,

qui, quae et quot sint partes eius et quid contineat, non ignorare videtur.

Page 3: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

3

Capitulum Primum

De Scientia Linguae

Omnium scientiarum prima est scientia linguae naturaliter. Quae primum in duo

dividitur, scilicet in scientiam considerandi et observandi, quid unaquaeque dictio

significet apud gentem illam cuius lingua est, et in scientiam observandi regulas

illarum dictionum.

Quoniam in omni arte, sive sit activa sive speculativa, sive liberalis sive

fabrilis, regulae sunt generales comprehendentes omnia, vel plura, ex hiis de

quibus ars illa pertractat. Quae quidem ad hoc inventae sunt, ut per eas

cognoscatur omne illud quod est illius artis, ne forte recipiatur in ea quod non est

eius, vel reiiciatur quod est eius; et ut per eas experiamur, si forte in aliquo

erramus; et ut per eas id quod est in arte, facilius comprehendamus et observemus.

Singulae autem res non fiunt ars, nisi, cum comprehenduntur regulis,

apprehensis in anima hominis, secundum ordinem cognitum. Non solum autem

omnem huiusmodi orationem, verum etiam omne instrumentum, per quod

deprehenditur, si forte in aliqua arte erratur, antiqui regulam vocabant, ut in fabrili

arte perpendiculum, circinus, et multa alia in aliis.

Dictionum significantium in omni lingua, aliae sunt simplices, ut homo et

animal; aliae sunt compositae, ut Homo est animal. Simplicium autem aliae sunt

propriae, ut Socrates, Plato; aliae sunt communes, ut homo et animal.

Communium autem aliae sunt nomina, aliae verba, aliae sunt praepositiones. Sed

haec divisio non est eadem apud omnes gentes. Quocumque autem modo fiat,

unicuique accidunt propria; nam nominibus accidunt masculinitas et femininitas,

singularitas et pluralitas et quaedam alia; verbo autem accidunt modi et tempora et

quaedam alia.

Scientia autem linguae dividitur apud omnes gentes in septem partes,

scilicet in scientiam dictionum simplicium, et in scientiam orationum, et in

scientiam regularum de dictionibus quando sunt simplices, et in scientiam

dictionum quando componuntur in oratione, et in scientiam regularum ad recte

scribendum, et in scientiam ad recte legendum, et in scientiam regularum ad

versificandum.

Scientia autem simplicium dictionum docet quid unaquaeque dictio

significet, scilicet vel genus vel speciem vel aliquid huiusmodi.

Page 4: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

4

Scientia autem dictionum compositarum est de orationibus, quibus apud

illam gentem utuntur oratores, vel versificatores, sive sapientiores apud illos, vel

eloquentiores.

Scientia autem regularum de dictionibus simplicibus inquirit de prolatione

litterarum et de numero earum, et de vocalibus et non vocalibus, et de litteris, quae

cui coniungatur in syllabam, et de syllabis, quae cui coniungatur in dictionem, et

de dictionibus et accidentibus cuiusque earum.

Scientia vero regularum de dictionibus quando componuntur, docet quae

cum qua dictione ordinetur in oratione.

Scientia vero regularum ad recte scribendum docet quae littera cum qua

debeat scribi, et quae non. Et haec dicitur Orthographia.

Scientia vero regularum ad recte legendum docet distinctiones, subdistinctiones,

medias distinctiones, et accentus graves, acutos et circumflexos.

Scientia vero regularum ad versificandum primo docet quae syllaba longa,

quae brevis; postea de pedibus et caesuris; deinde de variis generibus metrorum.

Varietatem autem metrorum facit numerus et diversitas pedum. Et appellantur vel

a nomine pedis vel a inventoris.

Capitulum Secundum De Scientia Logica

Ars autem logicae intendit dare regulas, quibus deprehendimus orationis

veritatem vel intra nos vel apud alios, vel alii apud nos vel alios. Non tamen ad

verificandum omnem orationem indigemus regulis logicae. Eorum enim quibus in

ratiocinando utimur, alia sunt quae probatione non egent, ut Omne totum maius est

sua parte; et Omnis ternarius est numerus impar: in quibus nullus potest esse

error. Et alia sunt quae probatione egent, quia in eis potest aliquis decipi.

Ea vero quibus fit probatio duo sunt, scilicet sermo et ratio: sermo in voce,

ratio in mente. Interpretatio vero fit utroque. Nam illud quod est interpretatio, est

sermo et ratio exterior cum voce. Unde illud cum quo aliquis verificat sententiam

suam apud se, est logos fixus in mente; id vero quo verificat eam apud alium, est

logos exterior in voce. Logon vero quo verificatur sententia, antiqui vocaverunt

syllogismum, sive sit fixus in anima sive sit exterior cum voce.

Page 5: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

5

1. Grammatica et Logica

Quamvis enim grammatica et logica in hoc conveniant, quod utraque dat regulas

de dictionibus, differunt tamen in hoc, quod grammatica non dat regulas nisi de

dictionibus unius gentis tantum. Logica vero non dat regulas de dictionibus, nisi in

quibus conveniunt dictiones omnium gentium, licet multae gentes conveniant

etiam in regulis grammaticae artis, scilicet in hoc quod dictiones aliae sunt

correptae, aliae productae et aliae sunt simplices, aliae compositae. Et simplicium

aliae sunt nomina, aliae verba, aliae praepositiones. Scientia tamen grammaticae

in omni lingua non attendit nisi in quantum est proprium illius linguae. Non curat

sive conveniat alteri genti, sive non. Logica vero non dat regulas de dictionibus

nisi in quantum conveniunt in eis dictiones omnium gentium.

Interpretatio vero logicae sumpta est a summa intentionis eius. Logica

enim dicta est a logos secundum tres intentiones. Logos enim graece interpretatur

ratio latine. Sed ratio alia est exterior cum voce, quae per linguam interpretatur id

quod est in mente. Et alia est ratio fixa in anima, quae dicitur mentis conceptio,

quam dictiones significant. Unde illa est significans et ista est significata. Tertia

est virtus creata in homine, quae discernit inter bonum et malum, et quae

apprehendit scientias et artes. Et haec est in omni homine, sed in infantibus et in

quibusdam adultis infirma, non valens suas perficere actiones, sicut pes infantis

infirmus est ad ambulandum, et parvus ignis ad grossa ligna comburenda; qualis

est etiam in daemoniacis et ebriis.

Quoniam igitur haec scientia dat regulas de logos exteriore, et de logos

interiore, quibus certificat in utrisque rebus logon tertium, qui inest homini a

creatore, et dirigit eum ad comprehendendum id quod rectius est, idcirco

nominatur logica a nomine derivato a logos secundum tres modos. Quamvis

autem plures scientiae, quae dant regulas de logos exteriore, sicut scientiae

grammaticae, appellentur nomine logicae, tamen istud quod dirigit ad illud quod

necessarium est in omnibus modis logos, dignius est hoc nomine.

2. Demonstrativa, Topica, Sophistica, Rhetorica et Poetica

Ea autem quibus scientia verificatur, quinque sunt, scilicet Demonstrativa, Topica,

Sophistica, Rhetorica, Poetica.

Page 6: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

6

Proprium autem est Demonstrativae dare scientiam certissimam de

proposita quaestione, vel apud se, vel apud alium, cuius contrarium sit

impossibile, et in quo nulla possit esse fallacia.

Proprium autem est Topicae fidem facere de re dubia rationibus

probabilibus, veris vel verisimilibus.

Proprium autem Sophisticae est simulare vel dissimulare, et facere putare

esse verum quod non est verum, et e converso. Et Sophistica quidem nomen

virtutis est, per quam homo habet scientiam decipiendi alium et ducendi in

errorem, cum ipse in se bonus sit. Hoc enim nomen Sophistica compositum est

apud graecos a sophos, quod est sapientia, et istos, quod est deceptio. Sophistica

igitur dicitur sapientia deceptrix; et sophista sapiens deceptor. Et omnis, cui virtus

huiusmodi inest ad decipiendum et ad ducendum in errorem, cum ipse bene utitur

arte sua, recte potest vocari sophista; et eius virtus est sophistica. Et operatio eius

procedens ab eius virtute est opus Sophisticae.

Proprium autem est Rhetoricae cum sermonibus suis persuasibilibus

movere animum auditoris et inclinare ad illud ad quod voluerit, ut credatur ei

quod dicit, et generet in eo cognitionem proximam certitudini.

Proprium est autem Poeticae sermonibus suis facere imaginari aliquid

pulchrum vel fedum, quod non est ita, ut auditor credat, et aliquid abhorreat vel

appetat. Quamvis enim certi simus quod non est ita in veritate, tamen eriguntur

animi nostri ad horrendum vel appetendum quod imaginatur nobis. Imaginatio

enim aliquando plus operatur in homine quam scientia vel cogitatio. Saepe enim

cognitio vel scientia hominis contraria est eius imaginationi et tunc operatur homo

secundum quod imaginatur, non secundum quod scit vel cogitat.

Istae ergo sunt species syllogismorum et artium syllogisticarum et species

loquutionum, quibus utuntur homines ad certificandum aliquid in rebus omnibus.

Sed haec quinque hiis etiam nominibus appellari possunt: Certificativa, Putativa,

Errativa, Sufficiens, Imaginativa. Et unaquaeque earum habet propria et

communia in quibus communicat cum aliis.

Et sermones quidem syllogistici, aut sunt fixi in anima aut sunt extra cum voce

compositi. Sed in anima fixi sunt ex intellectibus pluribus, ligatis et ordinatis,

adiuvantibus se ad verificandum rem aliquam. Extrinseci vero cum voce sunt ex

dictionibus pluribus ligatis, ordinatis, significantibus illos intellectus; et

parificantur eis, et per hoc quod parificantur, adiuvant se ad verificandum aliquid

apud auditum. Sed ex sermonibus extrinsecis, illi qui minores sunt, sunt compositi

Page 7: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

7

ex duabus dictionibus. Et ex fixis in anima, illi qui minores sunt, sunt compositi

ex duobus intellectibus simplicibus. Ex sermonibus vero compositis syllogisticis,

qui minores sunt, constant ex duobus simplicibus. Qui vero ex pluribus, indefiniti

sunt.

3. Partes logicae

Sed quia veritatis certa cognitio non habetur, nisi per demonstrationem,

ideo necessarium fuit librum componi, qui doceret qualiter et ex quibus

demonstratio fieret. Et ob hoc compositus est liber qui Posteriora Analytica sive

Liber demonstrationis dicitur. Sed quia demonstratio non fit nisi per syllogismum,

syllogismus vero constat ex propositionibus, idcirco fuit necessarius liber in quo

doceretur ex quot et qualibus propositionibus, et qualiter secundum modos et

figuras, syllogismus contexeretur. Et propter hoc facta sunt Analytica priora.

Sed quia propositiones syllogismum componere non possunt nisi ipsae

prius a suis terminis componantur, idcirco necessarius fuit liber qui doceret ex

quibus et ex quot terminis propositio consisteret. Quod quidem plene docetur in

libro qui dicitur Liber Peri hermeneias.

Sed quia propositio ex terminis numquam bene componitur, nisi prius

significatio cuiusque termini cognoscatur, ideo institutus est Liber Categoriarum

ad docendum quot sunt genera terminorum et quae sit significatio cuiusque

eorum.

Octo igitur sunt partes Logicae: Categoriae, Peri hermeneias, Analytica

priora, Analytica posteriora, Topica, Sophistica, Rhetorica, Poetica. Nomina

autem librorum proponuntur pro nominibus scientiarum, quae continentur in eis.

Quarum partium unaquaeque proprium habet de quo agit et quod intendit, et

modum quo agit, et utilitatem quae ex ea provenit.

Sed quia pars quarta vehementioris est virtutis, ideo omnibus antecellit

sublimitate et dignitate; nam per totam Logicam non intenditur principaliter nisi

pars quarta. Reliquae vero partes non sunt inventae nisi propter quartam. Unde

tres partes quae antecedunt eam ordine doctrinae, non sunt nisi praeparationes et

introductiones ad illam. Reliquae vero quae illam sequuntur duabus de causis

inventae sunt:

Una est quod, quia unaquaeque est quasi instrumentum quartae partis,

perfectio, sustentamentum et adiutorium est aliquod ad alia, videlicet ut in

Page 8: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

8

probabilibus vel persuasibilibus paulatim assuescant moveri, qui inevitabiliter

necessitate demonstrationis nesciunt flecti, licet quorumdam adiutorium sit maius,

et quorumdam minus.

Secunda vero causa est propter cautelam. Si enim partes istae non

distinguerentur inter se propriis nominibus et propriis regulis et propriis

intentionibus, profecto contingeret, ut, cum homo vellet probationibus

apprehendere veritatem et certitudinem de aliqua re, aliquando nescius uteretur

Topicis vel Rhetoricis vel Sophisticis vel talibus, quae potius faciunt errare, vel

quae nullam faciunt certitudinem, sed potius credi vel imaginari. Et sic deceptus

crederet se percepisse certitudinem. Et ita quaerens veritatem incideret in errorem

et dubitationem.

Unde quatuor posteriores ad hoc sunt inventae, ut distinctae sint

proprietatibus regularum et intentionum, ut, cum aliquis voluerit fieri topicus, vel

sophista, vel aliquis aliorum, sciat quibus regulis hoc fieri valeat, et discernat inter

artes, quibus fit certitudo, et quibus fides vel opinio.

Capitulum Tertium De Scientia Doctrinali

Scientia vero doctrinalis dividitur in has partes, quae sunt Arithmetica, Geometria,

Scientia de aspectibus, Scientia stellarum, Musica, Scientia de ponderibus,

Scientia de ingeniis.

1. Arithmetica

Arithmetica est scientia de numero. Numerus vero duobus modis consideratur, in

se et in materia. Ideo Arithmetica alia est practica, alia est theorica:

Practica, quae inquirit de numeris, in quantum aliquid numeratur eis,

quomodo utuntur in commerciis et in negotiis civilibus.

Theorica vero, quae inquirit de numero, secundum quod denudatus est ab

omni sensato et insensato, hoc est, secundum quod mens percipit eum absolute

sine omni materia, et sine omni motu, et abstractum ab omni quod potest per eum

numerari. Et considerat ea quae accidunt eius essentiae inter se propter hoc quod

comparantur ad invicem, scilicet quod alius est par, alius impar; quod alius est

superfluus, alius diminutus; et omnia alia quae in Arithmetica Nichomachi plene

possunt inveniri.

Page 9: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

9

Unaquaeque istarum habet partes. Nam partes practicae duae sunt, scilicet

scientia coniungendi numeros, et scientia disiungendi. Quae vero docet numeros

coniungere, alia est scientia aggregandi, alia duplicandi, alia multiplicandi. Illa

vero quae docet disiungere, alia est scientia minuendi, alia mediandi, alia

dividendi. Scientia vero radices inveniendi sub utraque continetur, et radix

dividendo et multiplicando invenitur.

Huius autem practicae multae sunt species: Alia est scientia vendendi et

emendi; et alia mutuandi et accommodandi. Alia conducendi et locandi. Alia

expendendi et conservandi. Alia est scientia profunditatis et altitudinis sive spatia

inveniendi. Et aliae multae, de quibus plenissime habetur in libro qui apud Arabes

mahamalech [K. al-mu‘amalat] dicitur.

2. Geometria

Geometria similiter alia est activa, alia passiva vel speculativa:

Activa considerat lineas, superficies, corpora, tribus modis: quia vel in

altum et haec scientia dicitur Altimetria; vel in planum, et haec dicitur

Planimetria; vel in profundum, et haec dicitur Profundimetria. Unaquaeque vero

istarum habet materiam et instrumenta propria et opifices proprios, qui sunt

mensores vel fabri. Mensores sunt qui terrae superficiem quamlibet mensurant.

Quorum instrumenta sunt palmus, pes, cubitus, stadium, et pertica, et leuca, et

multa alia. Fabri vero sunt qui in mechanicis sive in fabrilibus desudant operando,

ut carpentarius in ligno, ferrarius in ferro, cementarius in luto et lapidibus, et

similiter omnis opifex mechanicarum artium secundum Geometriam activam. Ipse

enim format per se ipsum lineas, superficies, quadraturas et rotunditates in corpore

materiae, quae subiecta est arti suae. Horum autem fabrorum multae species esse

dicuntur secundum diversitates materiarum, ex quibus operantur. Et instrumenta

eorum diversa sunt, ut linea, trulla, perpendiculum, et multa alia.

Speculativa vero considerat lineas, superficies, corpora, quadraturam, et

rotunditatem etc., secundum modum communem in quo conveniunt omnes lineae

vel omnes superficies vel omnia corpora, absolute quidem absque omni materia.

Et haec scientia inquirit circa superficies et lineas, corpora et figuras, et eorum

quantitates, aequalitates et inaequalitates, species situum et ordinum; et quod aliae

sint proportionales, aliae improportionales; aliae rationales, aliae surdae sive

irrationales; et omnia alia quae accidunt eis.

Page 10: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

10

Huius autem scientiae duae sunt partes, quarum una speculatur tantum

circa lineas, superficies; alia circa corpora. Sed illa quae speculatur circa corpora,

dividitur secundum numerum specierum corporum, scilicet in cubos, pyramides,

sphaeras, columnas, serratilia, pinealia.

De his autem omnibus speculativa duobus modis considerat: uno, cum

unumquodque istorum per se considerat, scilicet lineam per se, superficiem per se,

cubum per se, et ita de aliis; alio, cum unumquodque istorum alii comparat,

secundum ea quae accidunt eis. Cum autem ea inter se comparat, vel considerat

aequalitatem vel inaequalitatem, vel aliquod aliud suorum accidentium, vel

considerat qualiter una ordinentur in alia, videlicet qualiter linea in superficie, et

superficies in corpore, vel superficies in superficie, et corpus in corpore.

Oportet autem sciri quod Geometria et Arithmetiea habent elementa, per

quae multa declarantur in eis. Sed elementa sunt finita; quod vero declaratur per

illa, sunt infinita. Unde liber Euclidis, in quo sunt elementa Geometriae et

Arithmeticae, dicitur Liber Elementorum. In quo consideratio fit duobus modis,

uno resolutionis, alio compositionis. Quibus duobus modis antiqui tractatores

huius scientiae usi sunt in suis libris. Sed Euclides in suo libro non incessit nisi

secumdum viam compositionis.

3. De Aspectibus

Scientia de aspectibus inquirit de eisdem, de quibus et geometria, scilicet de

figuris, magnitudinibus, sitibus, ordine, aequalitate et inaequalitate, et aliis, sed ita

ut sunt in lineis, superficiebus et corporibus, absolute.

Unde speculatio geometriae communior est, quam speculatio huius. Sed

quamvis id de quo tractatur in hac, contineatur in eodem de quo tractat illa, tamen

haec non est superflua sed necessaria; quia ea quae Euclides necessario probavit

esse quadrata, cum ad ea aspicitur ex alia longitudine, videntur rotunda vel plana;

ex hiis quae sunt aequidistantia, videntur esse concurrentia; et aequalia videntur

inaequalia, et e converso. Ex hiis quae sunt sita in una superficie, quaedam

apparent inferiora, quaedam altiora; et ex hiis quae sunt priora, quaedam apparent

posteriora et e converso. Quapropter necessaria fuit scientia, quae discerneret inter

illud quod apparet in visu aliter quam sit, et inter illud quod apparet ita ut est.

Page 11: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

11

Haec enim scientia assignat quibus de causis ista fiant, et hoc

demonstrationibus necessariis. Docet etiam in quibus modis potest visus errare, ad

hoc ut non erret, sed deprehendat, ut est, omne ad quod aspicit.

Docet etiam apprehendere altitudines arborum et parietum et latitudines

fluviorum et profunditates et altitudines montium, postquam cadit visus super

fines eorum; deinde elongationes corporum caelestium et quantitates eorum, omne

illud ad quod potest perveniri ex reflexione aspicientis ipsum. Et quaedam eorum

cum instrumento, et quaedam sine instrumento.

Et docet quod quicquid videtur, non videtur nisi radio penetrante in aerem,

usquequo cadat supra rem, ad quam aspicimus. Et radii quidem penetrantes

corpora pervia usque ad illud, ad quod aspicitur, alii sunt recti, alii reflexi, alii

conversi, alii fracti.

Recti sunt qui, cum egredientur a visu progrediuntur secundum

rectitudinem sui visus, usquequo pertranseant et feriantur.

Reflexi vero sunt qui, cum a visu prodire incipiunt, antequam pertranseant, obviat

eis speculum, a quo reflectuntur oblique ad partes laterum speculi et demum

extenduntur in latera, ad quae reflectuntur, eundo ad illud quod est inter manus

aspicientis hoc modo:

visus visum

Conversi vero sunt, qui eadem via, qua prius incesserunt, redeunt a

speculo, quousque cadant super corpus videntis, a cuius visu exierunt. Unde videt

homo aspiciens se ipsum cum illo eodem radio.

Fracti vero sunt illi, qui redeuntes a speculo ad partes aspicientis, a cuius

visu exierant, extenduntur flexuose ab eo ad unum laterum eius, et cadunt super

illud quod est post aspicientem, vel ad dextram, vel ad sinistram eius, vel supra

ipsum. Unde videt homo illud quod est post ipsum, vel quod est in aliquo laterum

eius secundum hanc figuram:

visus visum

speculum

Page 12: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

12

Et medium quidem inter visum et inter illud quod aspicitur sive speculum,

omnino sunt corpora pervia, ut aer, vel aqua, vel corpora vitrea.

Scientia vero de aspectibus inquirit de omni quod videtur et de omni ad

quod aspicitur cum illis quatuor radiis in unoquoque speculorum, et de omni quod

accidit ei ad quod aspicitur. Unde ipsa dividitur in duas partes, quarum una est

inquisitio de eo quod aspicitur cum radiis rectis; secunda est inquisitio de eo quod

aspicitur cum radiis non rectis. Et haec dicitur proprie scientia de speculis.

4. Scientia de Stellis

Sequitur scientia de stellis. Duae sunt scientiae de stellis:

Una est scientia de stellarum significatione, quid scilicet stellae significent

de eo quod futurum est, et de pluribus eorum quae in praesenti sunt et de pluribus

eorum quae praeterita sunt. Et haec dicitur Astronomia.

Alia scientia de stellis est doctrinalis, quae inquirit de caelestibus

corporibus et de terra, secundum tres summas:

Quarum prima est de numeris et figuris eorum, et de quantitatibus

corporum ipsorum, et de sitibus et proportionibus eorum ad invicem, et de

quantitatibus elongationum ipsorum ad invicem, eo quod in totalitate terrae non

est motus localis neque in loco neque a loco.

Secunda est de motibus caelestium corporum, quot sunt, et quod motus

eorum omnes sunt sphaerici, et quis communicat stellis omnibus. Deinde de

motibus, qui sunt proprii uniuscuiusque stellarum, et quot sunt species motus

unicuique earum et partes ad quas moventur et secundum quam partem advenit

cuique earum motus iste. Et docet viam ad comprehendendum locum cuiusque

stellae ex partibus signorum in unaquaque hora cum omnibus speciebus motuum

eius. Et inquirit iterum de omnibus quae accidunt caelestibus corporibus et de

motibus qui sunt unicuique eorum in signis et quid accidat eis, cum ad invicem

comparantur ex coniunctione et separatione et diversitate situum ad invicem, et ad

ultimum, omnia quae accidunt eis ex motibus ipsorum absque comparatione

eorum ad terram sicut eclipsis solis; et de omnibus quae accidunt eis iterum

propter situm terrae ab eis qui sunt in loco mundi, in quo sunt sicut eclipsis lunae.

Et declarat illa accidentia et quot sunt et in qua dispositione et in qua hora accidat

illud et in quanto tempore sunt ortus et occasus et alia.

Page 13: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

13

Tertia vero inquirit de terra, et de eo quod in ipsa inhabitatur. Et ostendit

quantum est illud quod inhabitatur et quot sunt partes eius magnae, quae sunt

climata. Et comprehendit habitationes, quas contingit esse in unaquaque illarum in

illa hora et ubi sit locus habitationis et ordinem eorum ex mundo. Et inquirit de eo

quod sequitur necessario, ut accidat unicuique climatum et habitationum a

revolutione mundi communi toti: et est revolutio diei et noctis propter situm terrae

in loco, in quo sunt ortus et occasus et longitudo diei et noctis et brevitas et quae

sunt hiis similia.

Haec igitur est summa, quam comprehendit haec scientia. Et vocatur

Astrologia. Et connumeratur inter scientias et doctrinas. Illa vero alia non

numeratur nisi inter virtutes et potentias, quibus potest homo iudicare de illo, quod

erit, sicut est virtus interpretandi in somnis et sicut est virtus augurandi in avibus

et sternutationibus et in aliis huiusmodi.

5. Scientia Musicae

Scientia musicae in summa comprehendit cognitionem specierum armoniarum et

illud ex quo componuntur et qualiter componuntur et ex quibus modis oportet

quod sint, quousque faciat operationem suam penetrabiliorem et magis ultimam.

Musica vero alia est speculativa, alia activa:

Sed activae musicae proprietas est invenire species armoniarum

sensatarum ex instrumentis, quae praeparata sunt eis vel natura vel arte.

Instrumenta autem naturalia sunt epiglotes et uvula, et quae sunt in eis; deinde

nasus. Artificialia vero sunt, ut fistulae, chordae, et tuba et alia. Opifex autem

musicae activae pneumata non format et armonias et alia accidentia eorum, nisi

secundum quod sunt in instrumentis, quorum acceptio consueta est in eis.

Speculativa vero dat scientiam eorum omnium et rationes et causas omnes

eius ex quo componuntur armoniae, non secundum quod sunt in materia, immo

absolute et secundum quod remota ab omni instrumento et materia et accipit ea

secundum quod sunt audita communiter ex quocumque instrumento vel ex

quocumque corpore accidant.

Speculativa autem dividitur in quinque partes magnas: Quarum prima est

de principiis et de primis, quorum proprietas est ut administrentur in acceptione

eius, quod est in hac scientia et qualiter sit modus in administratione illorum

Page 14: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

14

principiorum et quare inventa sit haec ars et ex quibus rebus et quot componatur et

qualiter oportet inquiri illud quod est in ea.

Secunda vero est doctrina de dispositionibus huius artis, scilicet inveniendi

pneumata et cognoscendi numeros eorum, quot sint et quot species eorum et

declarandi proportiones quorumdam ab illis ad alia et demonstrationes de omnibus

illis; et docet species ordinum et situum eorum, quibus preparantur, ut acceptor

accipiat ex eis quod vult, et componat ex eis armonias.

Tertia vero doctrina est de convenientia principiorum in sermonibus et

demonstrationibus super species instrumentorum artificialium, quae praeparantur

eis, et de acceptione omnium eorum in ea et situ eorum in ea secundum

mensurationem et ordinem quae assignantur in principiis.

Quarta est doctrina de speciebus casuum naturalium, quae sunt pondera

pneumatum.

Quinta est doctrina de compositione armoniarum integrarum, scilicet illarum quae

sunt positae in sermonibus metricis compositis secundum ordinem et

ordinationem et qualitatem artis eorum secundum unamquamque intentionem

armoniarum. Et docet quomodo fiunt penetrabiliores et magis ultimae, scilicet in

ultimitate intentionis, ad quam factae sunt.

6. De Ponderibus

Scientia de ponderibus ponderosa duobus modis considerat: Vel secundum quod

mensurantur aut secundum quod mensuratur cum eis, et est inquisitio de principiis

doctrinae in ponderibus. Vel considerat secundum quod moventur aut secundum

ea cum quibus moventur et tunc est inquisitio de principiis instrumentorum,

quibus elevantur gravia et super quae permutantur de loco ad locum.

7. De Ingeniis

Scientia vero de ingeniis est scientia cogitandi, qualiter quis faciat convenire illa

omnia, quorum modi declarantur et demonstrantur in doctrinis, convenire,

inquam, in corporibus naturalibus, in acceptione et situ eorum in actu.

Omnes enim aliae scientiae non considerant lineas, superficies, corpora,

numeros et reliqua, nisi secundum quod intelliguntur tantum separata a corporibus

naturalibus. Sed, quia nos indigemus usu illorum, volumus ante praesentare in

Page 15: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

15

actu in corporibus naturalibus et sensatis artificio et ingenio aliquo, quo

praeparetur eorum acceptio.

Scientia vero ingeniorum docet modos excogitandi et adinveniendi,

qualiter secundum numerum corpora naturalia coaptentur per artificium aliquod

ad hoc, ut usus quem quaerimus, proveniat ex eis, qualis est scientia numerorum

quae dicitur Algebra et Mucabala, et aliae consimiles, quamvis haec scientia

communis sit Numero et Geometriae. Et ipsa quidem comprehendit modos

calliditatis ad inveniendum numeros, de quibus, scilicet rationalibus et surdis,

Euclides dedit principia in decimo libro suo qui dicitur Elementorum. Nam quia

proportio rationabilium et surdorum est ad invicem sicut proportio numeri ad

numerum, omnis numerus est compars alicui magnitudini rationabili vel surdae, et

ideo inveniuntur illae magnitudines alio modo; et ob hoc ponuntur quidam numeri

rationales, ut sint compares magnitudinibus rationabilibus, et quidam numeri

surdi, ut sint compares magnitudinibus surdis.

Ex istis sunt igitur ingenia geometrica plurima, de quibus est ars

cementariorum et de istis est ingenium geometricum ad mensurandum corpora; et

de his est ingenium instrumentorum de arte elevandi, et instrumentorum

musicorum, et instrumentorum plurium artium activarum, sicut arcuum et

armorum. Et de his est ingenium aspectuale secundum artem quae dirigit visus ad

comprehendendum veritatem rerum remotarum, cum ad eas aspicimus, et de arte

speculorum secundum quod reddunt radios, ita ut reflectant eos, vel convertant,

vel frangant. Et per hoc etiam scientur loca quae radios solis reddunt corporibus

aliis. Et provenit deinde ars speculorum adurentium. Et ex his est ingenium de arte

ponderum rationabilium et instrumentorum secundum artes plurimas.

Hae ergo sunt causae et scientiae ingeniorum, quae sunt principia artium

civilium practicarum, quae administrantur in corporibus et figuris et ordine et

sitibus et mensuratione, sicut ars fabricandi et in cementariis et in carpentariis

atque pluribus aliis. Hae sunt doctrinae et species earum.

Page 16: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

16

Capitulum Quartum

De Scientia Naturali

Naturalis autem scientia contemplatur corpora naturalia et accidentia quae non

habent esse nisi per ista corpora. Et docet res ex quibus, et ad quas, et per quas

existunt ista corpora.

1. Corpora naturalia et artificialia

Corporum autem alia sunt naturalia, alia artificialia. — Artificialia sunt sicut

vitrum, pannus et lectus, et, ad ultimum, omne illud est corpus artificiale, cuius

esse est per artem et per voluntatem hominis. Naturalia autem sunt, quorum esse

non est ex humana arte vel voluntate, sicut caelum et terra, et quae sunt inter

utraque, ut plantae et animalia.

Et dispositio quidem naturalium corporum et artificialium consimilis est in hoc,

quod, sicut in corporibus artificialibus inveniuntur res quae non habent esse nisi

per ipsa corpora artificialia, et inveniuntur res a quibus et per quas et ad quas

existit esse ipsorum, sic et in naturalibus, quamvis haec omnia magis appareant in

artificialibus quam in naturalibus. Illa enim quae non habent esse nisi per corpora

artificialia, sunt, sicut lixatura in panno, et splendor in ense, et pervietas in vitro,

et sculptura in lecto.

Res vero ad quas sunt corpora artificialia, sunt fines et intentiones, sicut

pannus factus est ut cooperiat, et ensis ut feriat, et lectus ut nos a terra suspendat.

Res vero propter quas sunt corpora artificialia sunt, sicut vitrum ut in eo reponatur

id quod exsiccari timetur. Fines vero et intentiones ad quas fiunt accidentia, quae

non habent esse nisi per corpora artificialia, sunt, sicut lixatura panni, ut per eam

fiat pulchrior, et sicut splendor ensis, ut per eum inimicus terreatur, et sicut

sculptura lecti, ut pulchrior appareat, et sicut pervietas vitri, ut quod in eo ponitur,

exterius appareat.

Res vero a quibus sunt artificialia, sunt auctores et procuratores eorum,

sicut carpentarius, a quo lectus, et politor, a quo ensis.

Res vero per quas sunt vel existunt corpora artificialia, duae sunt in omni

corpore, scilicet materia et forma. Forma est ut in ense acuitas, quia acuitas est

constitutio et forma ensis, per quam suam efficit operationem. Materia vero est ut

in ense ferrum, quia est materia subiecta, et est sicut deferens formam et

Page 17: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

17

constitutionem eius. Esse vero panni similiter est ex duobus, scilicet materia, quae

sunt fila, et forma, quae est contexio. Et esse lecti ex materia, scilicet lignis, et

forma, scilicet quadratura. Et in aliis similiter. Quoniam ex coniunctione istorum

provenit esse ipsorum et actio et perfectio. Et unumquodque corpus non agit

aliquid, nec fit, nec administratur aliquid, nec provenit ex eo aliquod vitae

iuvamen, nisi cum forma advenit in materiam.

Similiter et in naturalibus. Nam unumquodque eorum non est nisi ad

intentionem et finem aliquem ut in quarto Meteorum. Similiter omne accidens

habet esse per corpora naturalia. Similiter et esse uniuscuiusque corporis naturalis

est ex materia et forma. Verumtamen in artificialibus haec evidentiora sunt et

subiecta visui, sed in naturalibus non ita apparent, quorum constitutiones non sunt

ita sensatae. Sicut etiam in vino; nam vinum est corpus artificiale, sed virtus eius,

qua inebriat, non est sensata, nec cognoscitur esse eius, nisi per operationem

suam. Et illa quidem virtus est forma vini et eiusdem constitutio, cuius comparatio

ad vinum est sicut comparatio acuitatis ensis ad ensem. Similiter et in medicinis

compositis, quae non operantur in corporibus, nisi per virtutes provenientes ex eis

per compositionem, quae virtutes non sunt sensatae, sed operationes earum, sicut

utique omnis medicina constat ex duobus, ex materia, scilicet speciebus, ex quibus

componitur, et forma, scilicet virtute, per quam suam actionem operatur. Quae

virtus si destruitur, iam non erit medicina, sicut si destrueretur acuitas ensis, non

erit ensis.

Et materia quidem, et formae corporum, et actiones, et fines eorum, per

quos existunt, nominantur principia corporum. Et si sunt ex accidentibus

corporum, vocantur principia accidentium, quae sunt in corporibus.

Scientia autem naturalis facit scire corpora naturalia secundum duplicem

modum cognoscendi in naturalibus: vel secundum quod ex eis est sensibile, vel

probando quod ex eis est intelligibile. Et docet cuiusque corporis naturalis

materiam et formam, auctorem et finem propter quem est illud corpus. Et similiter

de accidentibus illud docet in quo habent esse, et a quibus fiunt, et fines propter

quos fiunt. Haec igitur scientia dat principia naturalium corporum et eorum

accidentium.

2. Partes naturalis scientiae

Page 18: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

18

Corporum vero naturalium alia simplicia, alia sunt composita. Simplicia sunt

quorum esse non est ex corporibus aliis, qualia sunt corpora caelestia. Composita

sunt corpora quorum esse est ab aliis corporibus, sicut animalia et plantae.

Item. Naturalis scientia dividitur in octo magnas partes:

2.1 De auditu naturali

Quarum prima est inquisitio eius in quo communicant omnia corpora naturalia,

sive simplicia, sive composita, scilicet in principiis et accidentibus et

consequentibus illa principia. Et hoc docetur in libro De auditu naturali.

2.2 De caelo et mundo

Secunda pars est inquisitio de corporibus simplicibus, an sint; et si sint, quae

corpora sint, et quantus est eorum numerus. Et haec consideratio est de mundo,

quid est, quae et quot sunt eius partes, et quia, in summa, sunt tres vel quinque. Et

haec consideratio est de caelo et de discretione eius in reliquis partibus mundi, et

quod materia eius una est. Et hoc docetur in prima parte primi libri huius qui

dicitur Liber de caelo et mundo.

Et deinde sequitur inquisitio de elementis corporum compositorum, an sint

in istis simplicibus, quorum esse demonstratur, an sint corpora alia ab hiis. Si

autem sunt in istis nec est possibile illa esse extra ea, tunc an sint totum eorum, an

partes. Si autem fuerint partes eorum, tunc quae sint ex eis. Et haec inquisitio est

usque in finem primae partis primi libri eius, qui dicitur Liber caeli et mundi.

Deinde sequitur consideratio de eo in quo communicant omnia simplicia,

quorum alia sunt elementa et principia corporum compositorum, et alia quae non

sunt ipsis elementa. Et haec inquisitio est de caelo et partibus eius. Et hoc docetur

in principio secundae partis libri eius qui dicitur Liber caeli et mundi, et durat

circiter usque duas tertias eius.

Deinde sequitur consideratio de eo quod est proprium eorum, quae sunt

elementa, et eorum, quae non sunt elementa tam de principiis quam de

accidentibus concomitantibus ea. Et hoc docetur in fine partis secundae et tertiae

et quartae ipsius eiusdem.

Page 19: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

19

2.3 De generatione et corruptione

Tertia pars est inquisitio de permixtione et corruptione corporum naturalium

communiter, et de hiis ex quibus componuntur, et de qualitate generationis et

corruptionis elementorum et qualiter alia ex aliis generantur, et qualiter ab eis

generantur corpora composita in summa. Et docet principia omnium istorum. Et

hoc totum docetur in libro qui dicitur De generatione et corruptione.

2.4 De impressionibus superiorum

Quarta vero pars est inquisitio de principiis accidentium et passionum, quae

propria sunt elementis tantum et compositis ab eis. Et hoc continetur in tribus

primis partibus libri quae dicitur De impressionibus superioribus.

2.5 De quarto libro De impressionibus superiorum

Quinta vero pars est consideratio de corporibus compositis ab elementis et de hiis

quae sunt similium vel dissimilium partium, et quod ex eis quae sunt similium

partium, sunt ea quae sunt partes, ex quibus componuntur ea quae sunt

diversarum, sicut caro et os, et ex hiis quae nullo modo sunt pars corporis

naturalis diversarum partium, sicut sal et aurum et argentum. — Deinde sequitur

consideratio de eo in quo communicant omnia corpora composita simplicium

partium, sive sint partes corporis compositi diversarum partium, sive non. — Et

hoc continetur in quarto libro De impresionibus superiorum.

2.6 De mineralibus

Sexta vero pars est consideratio de eo in quo communicant corpora composita

similium partium, quae non sunt partes compositi diversarum partium – et haec

sunt corpora mineralia ct species rerum mineralium –, et de eo quod est proprium

unicuique speciei eorum. Et hoc docetur in libro qui intitulatur De mineris.

2.7 De vegetabilibus

Page 20: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

20

Septima est consideratio de eo, in quo communicant species vegetabilium, et de

eo, quod est proprium cuiusque eorum: quae est una ex duabus partibus

speculationis de compositis diversarum partium. Et hoc totum continetur in libro

De Vegetabilibus.

2.8 De animalibus

Octava consideratio est de eo in quo communicant species animalium, et de eo

quod est proprium unicuique eorum. Et haec est secunda pars speculationis de

compositis diversarum partium. Et hoc docetur in libro qui intitulatur De

animalibus et in libro De anima et in libris qui sunt usque ad ultimum librum De

naturalibus.

Scientia ergo naturalis de omni specie horum corporum dat principia et

accidentia eorum, concomitantia illa principia.

Haec est igitur summa de eo quod est in scientia naturali, et de partibus

eius, et summa eius quod est in unaquaque parte eius.

3. Scientia divina

Scientia divina dividitur in tres partes:

Quarum prima inquirit de essentiis et de rebus quae accidunt eis,

secundum hoc quod sunt essentiae.

Secunda inquirit de principiis demonstrationum in scientiis speculativis

particularibus. Inquirit enim de principiis dialecticae scientiae, et de principiis

doctrinalis scientiae, et principiis scientiae naturalis. Et inquirit verificationem

eorum et substantias et proprietates ipsorum. Et destruit errores qui accidunt

antiquis in principiis harum scientiarum, sicut error illius qui putavit punctum et

numerum et lineam et superficiem esse substantias et esse separatas.

Tertia vero pars inquirit de essentiis, quae nec sunt corpora, nec in

corporibus. De quibus in primis inquirit, an sint essentiae, an non. Et

demonstratione probat quod sunt essentiae. Deinde inquirit de eis, an sint plures,

an non. Et demonstrat quod sunt plures. Postea inquirit an sint finitae, an non. Et

demonstrat quod sunt finitae. Deinde inquirit an ordines earum in perfectione

earum sint aequales, an inaequales. Et demonstrat quod inaequales. Deinde probat

quod ipsae secundum suam multitudinem surgunt de minore ad perfectiorem et ad

Page 21: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

21

perfectiorem, quousque perveniunt ad postremum perfectum, quo perfectius nihil

esse potest, nec in esse potest ei aliquod esse simile, nec aequale, nec contrarium,

usquequo pervenitur ad primum, quo nihil potest esse prius, et ad praecedens quo

nihil potest esse magis praecedens, et ad esse quod impossibile est acquiri ab alia

re; et quod illud esse est unum absolute, praecedens et primum.

Et demonstrat quod reliqua posteriora sunt eo in esse, et quod ipsum esse

primum est illud quod confert omni quod est praeter ipsum, esse; et quod ipsum

primum unum est illud quod confert omni quod est praeter ipsum, unitatem; et

quod ipsum primum verum est illud quod omni habenti veritatem praeter ipsum,

confert veritatem; et quomodo conferat illud; et quod impossibile est aliquo modo

in eo esse multitudinem; immo illud est quod supra omnia dignius est nomine et

significatione unius et entis et veri et primi. — Deinde ostendit quod illud tantum

quod est istarum proprietatum, debet credi quod sit Deus, cuius gloria sublimis.

Postea docet qualiter essentiae proveniunt ab eo, et qualiter adeptae sunt

esse ab eo. Deinde inquirit de ordinibus essentiarum, et qualiter adveniunt eis illi

ordines, et quomodo meretur unaquaeque esse in eo ordine in quo est, et declarat

qualis est connexio illorum ad se invicem, et quibus rebus fit illa connexio.

Deinde progreditur ad comprehendendas reliquas operationes Dei in essentiis,

quousque compleat omnes eas. Ostendit etiam quod in nulla earum est defectus

neque discordia, neque malitia ordinis sive compositionis, nec diminutio, nec

superfluitas.

Postea destruit errores quorumdam de Deo et de operibus eius opinantium

superfluitatem et diminutionem in eo et in operibus eius et in essentiis quas

creavit.

Capitulum Quintum

De Scientia Civili et Partibus eius et Scientia Iudicandi et De Scientia Eloquendi

Civilis autem scientia inquirit de speciebus actionum et consuetudinum

voluntariarum; et de habitibus et moribus et gestibus, a quibus procedunt illae

actiones et consuetudines; et de finibus propter quos fiunt. Et docet qualiter illa

debeant esse in homine; et quomodo comprehendantur et disponantur in eo

secundum quod convenit ea haberi et conservari ab eo.

Page 22: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

22

1. Ethica et Politica

Et ex finibus propter quos fiunt, distinguit actiones quae sunt in usu, et declarat

quae ex eis vere sunt beatitudo, et quae putantur, cum non sint beatitudo; et quod

vera beatitudo non potest haberi in praesenti, sed in futuro quaerenda est. Quae

autem putantur beatitudo et non sunt, sunt sicut victoria et gloria et delectationes.

— Et haec ponuntur fines eorum quae faciunt. Discernit inter actiones et

consuetudines, quibus vera beatitudo acquiritur, et quibus ea quae vera putatur.

Et ostendit quibus utendum est inter concives, et quibus inter gentes, et

quibus praelatus circa subditos, et quibus subditus apud praelatos. Ostendit etiam

quod bonae consuetudines subditorum proveniunt ex iusta dominatione

praelatorum. Actio autem huius virtutis qua sic vivitur, ethica vocatur.

Et docet quod praelationis vel regnatus duo sunt modi: Unus est quo civitates et

populi iuste reguntur, honesti mores constituuntur et custodiuntur, quibus

beatitudo acquiritur. Et alius est, sub quo consuetudines introducuntur quae bonae

putantur et non sunt. Et hic regnatus stolidus dicitur. Et hic regnatus dividitur

divisionibus multis, et unaquaeque appellatur nomine eius quod in ea praecipue

quaeritur. Si enim in eo quaeruntur divitiae, nominatur regnatus congregationis; et

si gloria, dicitur regnatus gloriae. Et ita ab eo quod per illud specialius quaeritur,

principatus nomen variatur.

Ostendit etiam quod virtus regia comparatur ex duabus virtutibus, quarum

una consistit in cognitione regularum universalium, et alia consistit in usu videndi

et audiendi, et assiduitate agendi. Sicut medicus, qui non fit perfectus medicator

nisi per cognitionem regularum universalium – quod dicitur Theorica –, et per

assiduitatem medendi et medicinas experiendi circa aegros – quae dicitur

Practica. Sic virtus regia non sufficit disponere actiones hominum secundum

unumquodque accidens, unamquamque civitatem, unumquodque tempus, nisi per

virtutem scientiae, et assiduitatem experientiae.

Et haec quidem scientia duas habet partes: unam qua cognoscit

beatitudinem et discernit inter veram et aestimativam, et comprehendit

operationes et consuetudines et mores et gestus voluntarios universales, qui

habentur in civitatibus et gentibus; et discernit optimos a non optimis; aliam, qua

cognoscit modos gestium et consuetudinum optimarum in civitatibus et gentibus;

et cognoscit actiones regias quibus stabiliuntur gestus hominum ad observandum

quod ordinatum est super eos; deinde comprehendit species virtutum regalium,

Page 23: al-Farabi De scientiis - grupsderecerca.uab.catgrupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat... · al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino

23

quot sint, et quae sit unaquaeque earum, et actiones quas per unamquamque earum

efficit, et quas consuetudines et habitus unaquaeque earum requirit, ut per hoc

melius stabiliat in civitatibus et gentibus quae subsunt imperio eius, quod intendit.

Et haec quidem scientia continetur in libro qui Politica dicitur. Et est pars Ethicae.

In quo etiam docet quas conditiones et dispositiones naturales oportet

observare in filiis regum et in aliis ad hoc, ut ille in quo inventae fuerint, eligatur

ad regnum. Deinde illum in quo fuerint, qualiter oportet morigerari, quousque

perficiatur in eo virtus regia, et fiat rex perfectus.

2. Scientia legum

Scientia legum est illa, per quam potest homo adinvenire modum cuiusque rei in

illis quae legislator non propalavit, sed per illa quae iam propalata sunt cum

determinatione et modo, in quo oportet hominem subtilem et circumspectum esse,

ad apprehendendum voluntatem auctoris in lege quam posuit.

In omni autem lege sunt sententiae et operationes. Sententiae sunt sicut ea

quae statuta sunt de cultu Dei et fide, et de mundo. Operationes sunt ea quae fiunt

ad honorem Dei. Quapropter scientiae legum duae sunt partes: una in sententiis;

alia in operationibus.

Explicit liber Alpharabii De divisione omnium scientiarum. Deo gratias.


Recommended