+ All Categories
Home > Documents > Seleccixn Textos Latxn i 2014x2015

Seleccixn Textos Latxn i 2014x2015

Date post: 06-Oct-2015
Category:
Upload: picassent
View: 84 times
Download: 1 times
Share this document with a friend
38
HISTORIA C ORNELIVS NEPOS C. SALLVSTIVS CRISPVS A ETHERIA G ESTA COMITVM BARCHINONENSIVM A. L HOMOND 1
Transcript

HISTORIA Cornelivs nepos

C. sallvstivs crispvs

AetheriaGesta comitvm barchinonensivmA. LhomondExcerptvm e libro Cornelii Nepotis de latinis historicis

M. Cato

[1] M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, uersatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigrauit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine uixit: namque ab eo perpetua dissensit uita. Aedilis plebi factus est cum C. Heluio. Praetor prouinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.

[2] Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte prouinciam nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportauit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priori consulatu quaestor fuerat, uoluit eum de prouincia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in ciuitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. Qua ex re iratus senatui peracto priuatus in urbe mansit. At Cato, censor cum eodem Flacco factus, seuere praefuit ei potestati. Nam et in complures nobiles animaduertit et multas res nouas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. A multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad uixit, uirtutum laude creuit.

[3] In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque ciuitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines uidetur appellasse. In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Seruii Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces non nominauit, sed sine nominibus res notauit. In eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut uiderentur admiranda: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina.

[5] Huius de uita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud uolumen delegamus.

C. SALLVSTI CRISPI BELLVM CATILINAE[5] 1 L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. 2 Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. 3 Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. 4 Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. 5 Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. 6 Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. 7 Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. 8 Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. 9 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

[15] 1 Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. 2 Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. (./.) 4 Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

[16] 1 Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. (./.) 4 His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.

[18] 1 Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit.

[36] 2 Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat.

[56] 1 Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit.

[59] 4 At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. [61] 1 Confecto proelio, 4 Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens.

PEREGRINATIO AETHERIAE

(ITINERARIVM EGERIAE)

I. 1 [deest] * * *... ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant vallem infinitam, ingens, planissima et valde pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei Sina. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae concupiscentiae.

2. In eo ergo loco cum venitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobiscum erant, dicentes: consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his, qui veniunt, quando de eo loco primitus videtur mons Dei: sicut et nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia totum per valle illa, quam dixi ingens.

II. 1. Vallis autem ipsa ingens est valde, iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus videntes aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam ergo vallem nos traversare habebamus, ut possimus montem ingredi.

2. Haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem vallis, in qua factus est vitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo vallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses, cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in igne.

3. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui hinc paret, unde veniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput vallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut visis omnibus, quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, veniremus, et inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam vallem ostendebant, sicut et factum est.

4. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi venientes a Pharan feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transversaremus caput ipsius vallis et sic plecaremus nos ad montem Dei.

5. Mons autem ipse per giro quidem unus esse videtur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur, specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium est.

6. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent. 7. Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Sina dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini, tamen videri non possit, nisi ad propriam radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides, quod, antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perveniremus ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi perveni, ita esse manifeste cognovi.

III. 1. Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et pervenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis Sina.

2. Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta. Orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desiderium, quod habebam, iubente Deo videbam compleri): hora ergo quarta pervenimus in summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data est lex, in eo id est locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat.

3. In eo ergo loco est nunc ecclesia, non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est, quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem.

4. Cum ergo iubente Deo persubissemus in ipsa summitate et pervenissemus ad [h]ostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter veniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer et monachus a prima vita et, ut hic dicunt ascitis et quid plura? qualis dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui tamen aut aetate aut inbeccillitate non fuerunt impediti.

5. Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus commanet; nihil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit sanctus Moyses.

6. Lecto ergo ipso loco omnia de libro Moysi et facta oblatione ordine suo, hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Sina totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis elaborasse videantur. Gesta comitvm Barchinonensivm

[I] Antiquorum nobis relatione compertum est quod miles quidam fuerit nomine Guiffredus de uilla que uocatur Arrianum, que et sita est in territorio Confluente iuxta amnem Thetim, haut procul a monasterio Sancti Michaelis Coxanensis. Hic igitur miles, diuitiis, armis et consilio opinatissimus, comitatum Barchinonensem a rege Francorum sua adeptus est probitate. Quodam autem tempore, cum ad uisendos legatos regis cum filio suo nomine Guifredo, qui cognominatus est Pilosus, Narbonam occurisset, in seditione militari per barbam a quodam Franco tractus, educto gladio eum qui hoc fecerat interemit. Ob hoc igitur ilico comprehensus, cum ad regem in Franciam duceretur, commota iterum in uia seditione, uolens se de sua captione ulcisci, ab his qui eum deducebant haut procul a PodioSancte Marie interfectus esse narratur. Predictus autem filius eius Guifredus, qui cum eo ducebatur, regi Francorum oblatus est, et quid de patre eius in uia accidisset eidem relatum est. Contristatus itaque rex factum uituperauit, et quia hoc ita factumfuerat, honorem Guifredi regi Francorum in perditionem posse in posterum uenire nuntiauit.[II]Susceptum tamen [rex] puerumcuidam comiti, ut fertur, de Flandres ad nutriendum commendare studiosissime curauit; cuius comitis filiam factus adolescens grauidauit, nullo tamen conscio preter matrem puelle, que hoc sagaciter agnouit, agnitumque pudore magis quam facinoris assensu celauit. Hesitans igitur mater cuinam posset uiro filiam suam tradere, timens etiam ne si hoc ad aliquorum notitiam perueniret, puella in obprobrium omnium incideret, hoc tandem consilium adinuenit: predictum etenim puerum ad iusiurandum coegit, ut si aliquando uolente Deo honore paterno, comitatu scilicet Barchinonensi, reindueretur, predictam puellam in matrimonium sibi copularet. Quo facto, sordidis eum uestibus induit, et sub habitu peregrini cum quadam uetula ad matrem suam, que adhuc uiua in uiduitate permanebat, in Barchinonense territorium delegauit. Quem mater cognoscens, quod in quibusdam insolitis in corpore hominis partibus pilosus erat, unde et Pilosi nomen accepit, conuocatis magnatibus ac proceribus totius patrie sue, qui patrem eius nouerat et ei fideles exiterant, filium suum eis occulte ostendit. Recogitantes igitur omnes illi magnates et optimates quanta fraude et obprobrio pater eius occisus fuerit et iste exheredatus, pro domino eum susceperunt et ei fidem tanquam domino suo se seruaturos iurauerunt. Constituto igitur die, conuenerunt omnes simul cum puero in locum ubi Salomonem, natione Gallicum, comitem tunc Barchinonensem, debere interesse didicerant; ibique communi consilio predictus puer, manibus propriis, prefatum comitem euaginato gladio coram omnibus interemit, eiusque comitatum a Narbona usque in Hispaniam solus, dum uixit, obtinuit. Missis deinde legatis in Galliam, filiam supradicti comitis de Flandres, sicut promiserat, in matrimonium accepit, occurens illi congruoloco et die. Consilio igitur et ope amicorum puelle actum est ut gratiam et amicitiam regis haberet: et accipiens per manum eius honorem suum, in ipsius curia diutius remansit.DE NOBILI REGE IACOBO I ARAGONVM, VALENTIAE ET MAIORICARVM, ET COMITE BARCHINONAE AC DOMINO MONTISPESSVLANI

1.- Mortuo domino rege Petro, remansit Iacobus filius eius puer, quem tradiderat ad nutriendum Simoni comiti Montisfortis praedicto, et desponsaverat etiam filiam suam illi. Sed quia comes Montisfortis fuerat in proelio et dederat auxilium morti domini regis Petri patris ipsius, ordinavit dominus papa Innocentius quod Iacobus puer et rex Aragonum suis naturalibus baronibus traderetur, et ad hoc faciendum delegavit magistrum Petrum de Benevento sacrosanctae ecclesiae cardinalem, per quem restitutus fuit praefatus infans Iacobus baronibus fidelibus sui regni; et totum procuravit in sua propria persona et suis propriis expensis Ayspan episcopus de Segorb; et fuit missus et positus ad nutriendum et custodiendum puer Iacobus rex praedictus in castro de Montso, Templariis traditus. In dicto castro puero commorante, insurrexerunt multa mala inter barones et civitates ac villas totius regni, et sic fuerunt duo procuratores constituti in regno. Et cardinalis praedictus, habito consilio ecclesiae ac baronum omnium et nobilium dicti regni, comendavit infantem Iacobum avunculo suo nomine Sanxo comiti. Qui postquam crevit, tam cito regnavit consilio nobilium regni sui.

2.- Iste dominus rex Iacobus fuit armis strenuus, curialis, largus, benignus, pius et qui ab inimicis obtinuit in multitudine proeliorum. Et postquam venit ad aetatem nubilem, filiam nobilis regis Castellae, dominam Elienor, duxit matrimonialiter in uxorem, et genuit ex ea filium nomine Ildefonsum. Quod matrimonium separavit Iohannes episcopus Sabinensis, sacrosanctae Romanae ecclesiae cardinalis, quia attinebant sibi ad invicem proxima linea parentelae; et eorum filius supradictus fuit mortuus sine prole.

3.- Dominus Iacobus rex praedictus, cor gerens nobile, vestigia generis sui in bonis actibus sequi volens, et in aliquo non minuere regnum suum, sed crescere toto posse, movit guerram contra omnes sui vicinos Sarracenos, et intravit terram illorum, et cepit Burrianam villam et alia castra multa.

4.- [De adquisitione regni et captione Maioricarum]. Postea, deliberato et communicato consilio Barchinonae suorum nobilium et baronum, necnon episcoporum et aliorum praelatorum etiam regni sui, magno navigio congregato, ivit ad Maioricarum insulas, quae vocantur antiquitus Baleares; et post multa et varia proelia, in quibus mortui fuerunt plures nobiles et alii milites Cataloniae et Aragoniae, civitatem obsedit Maioricarum, et cepit eam auxilio Iesu Christi cum rege suo et populo universo, et pluribus mortuis Sarracenis subiugavit sibi civitatem praedictam multum nobilem et divitiis praepollentem, cum tota insula civitatis et aliis insulis dEviza et Menorca; et dimissis ibi qui defenderent civitatem, dotatis ecclesiis et ibidem episcopo ordinato, ad terram suam cum magno honore et victoria est reversus.

5.- [De adquisitione regni Valentiae]. Post habito consilio praelatorum, baronum et aliorum nobilium regni sui, obsedit civitatem Valentiae, et ipsa longo tempore expugnata reddidit se regi et nomini Iesu Christi. Rege etiam tenente potentissime civitatem, restitit imperio suo alia pars regni propter nobilitatem castrorum fortium et villarum et multitudinem gentium quae per regnum Valentiae in diversis vallibus habitabant; et post multos labores et damna data et recepta ac utrinque proelia multa facta, subiugavit suo dominio totam terram, castra et villas ac sine diminutione omnes nationes barbaras dicti regni. Et sic obtenta civitate opulentissima, plena divitiis, referta deliciis, necnon castris munitissimis et opinatissimis ac vallibus, et complete tota Sarracenorum fronteria dicti regni, quid aliud restat tam nobili regi et domino, nisi Deo et beatae Virgini matri suae totique caelesti curiae laudes, qui ordinaverunt et voluerunt dare propagatorem christianae fidei talem regem, et dederunt ei potentiam incipiendi, continuandi et perficiendi tot facta nobilia supradicta et plura alia quae longissimum et impossibile quasi esset scripturae pagina declarare?

6.- Iste vero inclitus dominus Iacobus rex a prima uxore per censuram ecclesiasticam separatus, sicut superius est praefatum, dominam Yoles, filiam regis Ungariae Andreae nomine, sibi matrimonialiter copulavit; cuius mater fuit domina Yoles regina, uxor dicti regis Ungariae, quae regina fuit filia imperatoris Constantinopolitani et dominae Yoles Constantinopolitanae imperatricis, qui de genere regis Franciae descenderunt. Haec domina Yoles regina Aragonum genuit dominam Yoles quam Alfonso regi Castellae matrimonialiter copulavit, qui fuit primus filius Ferrandi nobilis regis Castellae. Item de dicta domina regina Aragonum fuerunt tres filii procreati, Petrus scilicet et Iacobus et Sanxo, qui fuit archiepiscopus Toletanus et, cum plures Sarraceni causa vastandi et destruendi terram in Hispaniam advenissent, fuit a dictis Sarracenis pro fide Christi et patriae tuitione cum Christianis pluribus interfectus. Petrus vero habuit in uxorem dominam Constantiam, filiam Manfredi regis Siciliae. Iacobus frater eius duxit Sclarmondam, sororem Fuxensis comitis, in uxorem. Item dominus Iacobus rex praedictus habuit tres filias ex eadem, dominam Constantiam scilicet, quae fuit uxor Emanuelis fratris supradicti regis Castellae, et dominam Elisabet, quam in uxorem duxit Philippus, filius Ludovici regis Franciae, et dominam Mariam, quae virum non habens fuit mortua sin prole.

7.- [De adquisitione regni Murciae]. Hic dominus Iacobus rex, volens addere nobilitati suae et culmini bonitatis, obsedit civitatem Murciae, et cum non esset de adquisitione sua, captam restituit regi Castellae genero suo. Hic vitam suam ducens contra fidei inimicos, cum in senectute sua insurrexissent contra eum in regno Valentiae multa castra, quae ab adquisitione terrae citra Sarraceni tenuerant palliati, propinquus iam morti, abstulit eis castra et benigne catholicis applicavit, devicit omnes, et de toto regno praedicto expulit, ope tamen et regimine nobilis dicti filii sui Petri.

8.- [De morte dicti domini Iacobi regis]. Hic nobilis Iacobus rex ab aetatis sua flore usque ad vitae terminum persecutus est continue Christianae fidei inimicos: iudicio iustus, consilio providus, probitate conspicuus, statura procerus, armis strenuus, Sarracenis per omnia odiosus, christianae fidei, ut praedicitur, propagator, Deo et suis amabilis, gratus omnibus, in senectute bona corporis gravatus molestia, diadema regni, sceptrum et ensem tradidit illustri filio suo Petro, in regnis Aragoniae et Valentiae et comitau Barchinonae heredem universalem instituens eum sibi. Iacobum vero filium eius heredem sibi instituit in regno Maioricarum et comitatibus Cerritaniae ac Rossilionis et dominio Montispessulani: assumptoque Cisterciensium habitu, militiae solvit cingulum; sub quo habitu devote verus monachus per aliquot dies vivens sub obedientia abbatis monasterii Populeti, in manus religiosorum ac nobilium regni sui apud Valentiam, VIII kalendas augusti, die sancti Iacobi, anno Domini MCCLXXVI, animam reddidit creatori, et in dicto monasterio Populeti tumulariam habuit sepulturam.ABBATIS LHOMONDDE VIRIS ILLVSTRIBVS VRBIS ROMAEA ROMVLO AD AVGVSTVMParis 1779

Romani Imperii exordiumProca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit et Rheam Sylviam Numitori filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula conjecit, parvulos alveo impositos abjecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus. Sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit.

Vastae tum in eis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit, matremque se gessit.

Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit in casam et Accae Laurentiae conjugi dedit educandos.

Fratres adulti inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxerunt, deinde, venando saltus peragrare coeperunt, tum latrones a rapina pecorum arcere. Quare eis insidiati sunt latrones, a quibus Remus captus est. Romulus autem vi se defendit. Tunc Faustulus necessitate compulsus indicavit Romulo quis esset ejus avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus Albam properavit.

Interea Remum latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris greges infestare solitus esset; Remus itaque a rege Numitori ad supplicium traditus est: at Numitor, considerato adolescentis vultu, haud procul erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus, aetasque tempori expositionis congruebat. Dum ea res animum Numitoris anxium teneret, repente Romulus supervenit, fratrem liberavit, et Amulio interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.

Deinde Romulus et Remus urbem in eisdem locis ubi expositi educatique fuerant condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen novae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum transiliret. Quod Remus irridens transilivit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans verbis: "Sic deinceps malo afficietur quicumque transiliet moenia mea." Ita solus potitus est imperio Romulus.

TARQUINIUS SUPERBUS, ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS

Tarquinius superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus hostes domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris in se saevitiam querens. Benigne a Gabinis exceptus est, et paulatim eorum benevolentiam fictis blanditiis alliciendo, dux belli electus est. Tum e suis unum ad patrem mitit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuncio filii nihil respondit, sed in hortum transiit; ibique inambulans, sequente nuncio, altissima papaverum capita baculo decussit. Nuncius redit Gabios. Sextus, cognito silentio patris simul ac facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit, patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea Tarquinius superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis juvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque, suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendant. Pergant inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare judicatur. Paucis interjectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et conjuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque, et in exitium regum conjurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium indictum.

JUNIUS BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS

Junius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam fratri inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat ab avunculo occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. Peractis deinde mandatis patris, juvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. Tunc Brutus perinde, atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.

Expulsis regibus, duo consules creati sunt, Junius Brutus et Tarquinius Collatinus, Lucretiae maritus. At libertas modo parta, per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in juventute Romana adolescentes aliquot, sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. Sermonem eorum ex servis unus excepit: rem ad consules detulit. Scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula conjecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati juvenes nobilissimi, sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos convertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt, securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Tarquinius deinde bello, aperto regnum recuperare tentavit. Equitibus praeerat Aruns Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules erant. Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira: "Ille est vir, inquit, qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit." Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit: Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt ut ambo hasta transfixi ceciderint; fugatus est tamen Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti collegae funus quanto potuit apparatu fecit Brutum matronae ut parentem anno luxerunt.

MARCUS CATO UTICENSIS

Marcus Cato, adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. Popedius Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu constanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis liceret."

Cato, cum salutandi gratia ad Syllam a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse animo significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam scholam cum Fausto Syllae filio frequentabat. Cum enim Faustus proscriptionem paternam in schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem esse facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit.

Insignis fuit et ad imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum enim interrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem. Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratrem respondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille a percunctando desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor: ab ejus latere non discedebat; ei in omnibus rebus morem gerebat. Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum prodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.

Cato, cum frater, qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset, ne eum desereret, voluntana stipendia fecit. Accidit postea ut Catonis frater in Asiam proficisci cogeretur, et iter faciens in morbum incideret: quod ubi audivit Cato, licet tunc gravis tempestas saeviret, neque parata esse magna navis, solvit e portu Thessalonicae exigua navicula cum duobus tantum amicis tribusque servis, et paene haustus fluctibus tandem praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo defunctum vita reperit. Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui corpus quam magnificentissimo potuit funere extulit, et marmoreum tumulum exstrui curavit suis impensis. Vela deinde daturus, cum suaderent amici ut fratris reliquias in alio navigio poneret, animam se prius quam illas relicturum respondit, atque ita solvit.

Cato quaestor in insulam Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaei regis pecuniam, a quo populus Romanus haeres institutus fuerat. Integerrima fide eam rem administravit. Summa longe major, quam quisquam sperare potuisset, redacta est. Fere septem milia talentorum navibus imposuit Cato: atque ut naufragii pericula vitaret, singulis vasis, quibus inclusa erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, ut si forte mersum navigium esset, locum amissae pecuniae cortex supernatans indicaret. Catoni advenienti senatus et tota ferme civitas obviam effusa est, nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni a senatu gratiae, praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extra ordinem data. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esse affirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur.

Cum Caesar consul legem reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus, ceteris exterritis, huic legi obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia, et in vincula rapi jussit: at ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa ad carcerem via de lege disputabat, civesque commonebat ut talia molientibus adversarentur Catonem sequebantur maesti patres, quorum unus objurgatus a Caesare quod nondum misso senatu discederet: "Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam tecum in curia." Exspectabat Caesar dum ad humiles preces Cato sese demitteret: quod ubi frustra a se sperari intellexit, pudore victus, unum e tribunis misit qui Catonem dimitteret.

Cato Pompeii partes bello civili secutus est, eoque victo exercitus reliquias in Africam cum ingenti itinerum difficultate perduxit. Cum vero ei summum a militibus deferretur imperium, Scipioni, quod vir esset consularis, parere maluit. Scipione etiam devicto, Uticam Africae urbem petivit, ubi filium hortatus est ut clementiam Caesaris experirvetur; ipse vero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius diutiusque in complexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, ferro sibi ipse mortem conscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae suae invidisse, quod sibi laudem servati Catonis eripuisset. Catonis liberos, eisque patrimonium incolume servavit.

MARCUS TULLIUS CICERO

Marcus Tullius Cicero equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex ejus avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit ciceris grano similem, inde cognomen Ciceronis genti inditum. Cum id Marco Tullio a nonnullis probro verteretur: "Dabo operam, inquit, ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat." Cum eas artes disceret quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari, ingenium ejus ita eluxit, ut eum aequales e schola redeuntes medium, tanquam regem, circumstantes deducerent domum: immo eorum parentes pueri fama commoti, in ludum litterarium ventitabant, ut eum viserent. Ea res tamen quibusdam rustici et inculti ingenii stomachum movebat, qui ceteros pueros graviter objurgabant quod talem condiscipulo suo honorem tribuerent.

Tullius Cicero adolescens eloquentiam et libertatem suam adversus Syllanos ostendit. Chrysogonum quemdam Syllae libertum acriter insectatus est, quod dictatoris potentia fretus in bona civium invadebat. Ex quo veritus invidiam Cicero, Athenas petivit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae gratia Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo, magistro usus est. Qui, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod praevideret per hunc Graecos a Romanis ingenii et eloquentiae laude superatum iri. Romam reversus, quaestor in Sicilia fuit. Nullius vero quaestura aut gratior, aut clarior fuit: cum in magna annonae difficultate ingentem frumenti vim inde Romam mitteret, Siculos initio offendit; postea vero ubi diligentiam, justitiam et comitatem ejus experti fuerunt, majores quaestori suo honores, quam ulli unquam praetori detulerunt.

Cicero consul factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute, constantia curaque compressit. Is nempe indignatus quod in petitione consulatus repulsam passus esset, et furore amens, cum pluribus viris nobilibus Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere, aerarium diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Cicerone detecta est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum, quem paraverat, profugit; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt. Senator quidam filium supplicio mortis ipse affecit. Juvenis scilicet ingenio, litteris et forma inter aequales conspicuus, pravo consilio amicitiam Catilinae secutus fuerat, et in castra ejus properabat: quem pater ex medio itinere retractum occidit, his eum verbis increpans: "Non ego te Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genui."

Non ideo Catilina ab incepto destitit, sed infestis signis Romam petens, cum exercitu caesus est. Adeo acriter dimicatum est, ut nemo hostium proelio superfuerit: quem quisque in pugnando ceperat, eum, amissa anima, tegebat locum. Ipse Catilina longe a suis inter eorum quos occiderat cadavera cecidit, morte pulcherrima, si pro patria sua sic occubuisset. Senatus populusque Romanus Ciceronem patriae patrem appellavit: ea res tamen Ciceroni postea invidiam creavit, adeo ut abeuntem magistratu verba facere ad populum vetuerit quidam tribunus plebis, quod cives indicta causa damnavisset, sed solitum duntaxat juramentum praestare ei permiserit. Tum Cicero magna voce: "Juro, inquit, rempublicam atque urbem Romam mea unius opera salvam esse": qua voce delectatus populus Romanus et ipse juravit verum esse Ciceronis juramentum.

Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eadem de causa, quod nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestus senatus, tanquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere, quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit; sed vis illa diuturna non fuit: mox enim maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Obviam ei redeunti ab universis itum est. Domus ejus publica pecunia restituta est. Postea Cicero Pompeii partes secutus a Caesare victore veniam accepit. Quo interfecto, Octavium haeredem Caesaris fovit atque ornavit, ut eum Antonio rempublicam vexanti opponeret; sed ab illo deinde desertus est et proditus.

Antonius, inita cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus fugit in villam quae a mari proxime aberat, indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Cum vero jam aliquoties in altum provectum venti adversi retulissent, et ipse jactationem navis pati non posset, regressus ad villam: "Moriar, inquit, in patria saepe servata." Mox adventantibus percussoribus, cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi jussit, eosque quietos pati quod sors iniqua cogeret. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae: caput relatum est ad Antonium, ejusque jussu inter duas manus in rostris positum. Fulvia Antonii uxor, quae se a Cicerone laesam arbitrabatur, caput manibus sumpsit, in genua imposuit, extractamque linguam acu confixit.

Cicero dicax erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis solitus sit appellari "Scurra consularis". Cum Lentulum generum suum exiguae staturae hominem vidisset longo gladio accinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit?" Matrona quaedam juniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere. Cui Cicero: "Verum est, inquit, nam hoc viginti annos audio." Caesar, altero consule mortuo die decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat: quem cum plerique irent salutatum de more: "Festinemus, inquit Cicero, priusquam abeat magistratu." De eodem Canimo scripsit Cicero: "Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit."

MARCUS BRUTUS

Marcus Brutus ex illa gente quae Roma Tarquinios ejecerat oriundus, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. Sua eum virtus valde commendavit: ejus pater, qui Syllae partibus adversabatur, jussu Pompeii interfectus fuerat; unde Brutus cum eo graves gesserat simultates: bello tamen civili Pompeii causam, quod justior videretur, secutus est, et dolorem suum reipublicae utilitati posthabuit. Victo Pompeio, Brutus a Caesare servatus est, et praetor etiam factus. Postea cum Caesar superbia elatus senatum contemnere, et regnum affectare coepisset, populus jam praesenti statu haud laetus vindicem libertatis requirebat. Subscripsere quidam primi Bruti statuae: "Utinam viveres!" Item ipsius Caesaris statuae: "Brutus quia reges ejecit, primus consul factus est; hic, quia consules ejecit, postremo rex factus est." Inscriptum quoque est Marci Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute!" Marcus Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est occisus, Porcia Bruti uxor consilii conscia cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit, eoque velut forte e manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum vocatus in cubiculum uxoris Brutus objurgare eam coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset; at Porcia ei secreto dixit: "Non casu, sed de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim volui an satis mihi animi esset ad mortem oppetendam, si tibi propositum ex sententia parum cessisset." Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus et oculos sustulisse dicitur, et exclamavisse: "Utinam dignus tali conjuge maritus videri possim!"

Interfecto Caesare, Antonius vestem ejus sanginolentam ostentans, populum veluti furore quodam adversus conjuratos inflammavit. Brutus itaque in Macedoniam concessit, ibique apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavium dimicavit. Victus acie, cum in tumulum se nocte recepisset, ne in hostium manus veniret, uni comitum latus transfodiendum praebuit. Antonius, viso Bruti cadavere, ei suum injecit purpureum paludamentum, ut in eo sepeliretur. Quod cum postea subreptum audivisset, requiri furem, et ad supplicium duci jussit. Cremati corporis reliquias ad Serviliam Bruti matrem deportandas curavit. Non eadem fuit Octavii erga Brutum moderatio: is enim avulsum Bruti caput Romam ferri jussit, ut Caii Caesaris statuae subjiceretur.

ORATORIA

M. TVLLIVS CICERO

Oratio qua L. Catilinam emisit

in senatu habita

[1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! [2] Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

...

[3] Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.

...

[4] Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

[8] Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod ego non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam. Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcariosnon agam obscurein M. Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. [9] O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent.

[10] Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.

[13] Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama? Quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? [14] Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur.

LYRICAC. valerivs catvllvs

M. valerivs martialis

CATVLLI CARMINA

V:Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,rumoresque senum severiorumomnes unius aestimemus assis.Soles occidere et redire possunt:nobis cum semel occidit brevis lux,

5nox est perpetua una dormienda.Da mi basia mille, deinde centum,dein mille altera, dein secunda centum,deinde usque altera mille, deinde centum.Dein, cum milia multa fecerimus, 10conturbabimus illa, ne sciamusaut ne quis malus invidere possit,cum tantum sciat esse bassiorum.

VIII:Miser Catulle, desinas ineptire,et quod uides perisse perditum ducas.fulsere quondam candidi tibi soles,cum uentitabas quo puella ducebatamata nobis quantum amabitur nulla. 5ibi illa multa cum iocosa fiebant,quae tu uolebas nec puella nolebat,fulsere uere candidi tibi soles.nunc iam illa non uult: tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10sed obstinata mente perfer, obdura.uale puella, iam Catullus obdurat,nec te requiret nec rogabit inuitam.at tu dolebis, cum rogaberis nulla.scelesta, uae te, quae tibi manet uita? 15quis nunc te adibit? cui uideberis bella?quem nunc amabis? cuius esse diceris?quem basiabis? cui labella mordebis?at tu, Catulle, destinatus obdura.

LXX:Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua.

LXXII:Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos.nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, 5 multo mi tamen es uilior et leuior.qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene uelle minus.

LXXXV:Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.nescio, sed fieri sentio et excrucior

LVIII:Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa.illa Lesbia, quam Catullus unamplus quam se atque suos amauit omnes,nunc in quadriuiis et angiportisglubit magnanimi Remi nepotes.

M. VALERIVS MARTIALISEPIGRAMMATON LIBRII 15:O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,si quid longa fides canaque iura ualent,bis iam paene tibi consul tricensimus instat,et numerat paucos uix tua uita dies.Non bene distuleris uideas quae posse negari, 5et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.Exspectant curaeque catenatique labores,gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.Haec utraque manu conplexuque adsere toto:saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu. 10Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

I 19:

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

nil istic quod agat tertia tussis habet.

I 57:

Qualem, Flacce, uelim quaeris nolimque puellam?

nolo nimis facilem difficilemque nimis.

Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:

nec uolo quod cruciat nec uolo quod satiat.

I 64:

Bella es, nouimus, et puella, uerum est,

et diues, quis enim potest negare?

Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,

nec diues neque bella nec puella es.

I 83:Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:

Non miror, merdas si libet esse cani. III 8:"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."Vnum oculum Thais non habet, ille duos. III 9:Versiculos in me narratur scribere Cinna:Non scribit, cuius carmina nemo legit. III 57:Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

III 69:

Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis

inque tuis nulla est mentula carminibus,

admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:

at mea luxuria pagina nulla uacat.

Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,

haec senior, sed quem torquet amica, legat:

at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba

a pueris debent uirginibusque legi.

V 9:

Languebam: sed tu comitatus protinus ad me

uenisti centum, Symmache, discipulis.

Centum me tetigere manus aquilone gelatae:

non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

V 43:

Thais habet nigros, niueos Laecania dentes.Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

VI 67:Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,

Pannyche? uult futui Caelia nec parere.

VIII 79:

Omnes aut uetulas habes amicas

aut turpis uetulisque foediores.

Has ducis comites trahisque tecum

per conuiuia porticus theatra.

Sic formosa, Fabulla, sic puella es.

IX 69:Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.

Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?

XI 62:Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.

Verum est. Cum futui uult, numerare solet. XII 12:

Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;

Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.

XII 46:

Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:

Nec tecum possum uiuere, nec sine te.

PHILOSOPHIAL. Annaevs Seneca

Epistulae ad Lucilium I 7SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores quos extuli refero; aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae fugavi redit. Quod aegris evenit quos longa imbecillitas usque eo affecit ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex longo morbo reficiuntur. [2] Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit. Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. [3] Quid me existimas dicere? avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus ex positi numquam frustra manum mittunt. [4] Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo artes? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res geritur. [5] Haec fiunt dum vacat harena. 'Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.' Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser ut hoc spectes? 'Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant.' Intermissum est spectaculum: 'interim iugulentur homines, ne nihil agatur'. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare qui faciunt? Agite dis immortalibus gratias quod eum docetis esse crudelem qui non potest discere.

[6] Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest. [7] Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictor delicatus paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem irritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit: quid tu accidere his moribus credis in quos publice factus est impetus? [8] Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est: neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his versare qui te meliorem facturi sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines dum docent discunt. [9] Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem: nemo est qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. 'Cui ergo ista didici?' Non est quod timeas ne operam perdideris, si tibi didicisti.

[10] Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria, ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi pro populo est, et populus pro uno'. [11] Bene et ille, quisquis fuit - ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis sunt' inquit 'mihi pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec' inquit 'ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'. [12] Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium assensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas tibi, si is es quem intellegant multi? introrsus bona tua spectent. Vale.

1


Recommended