+ All Categories
Home > Documents > t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte...

t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte...

Date post: 11-Dec-2020
Category:
Upload: others
View: 3 times
Download: 0 times
Share this document with a friend
6
t Fr. 1. Maxillliliallus Sclllllalzl (1850-1930). Quoniam anno superiore, cum Fr. Maximilianus octogesimum aetatis .annum ingressus esset, confratrum attentionem in hoc insigne familiae nostrae decus revocandam existimavimus, (1) hodie de eo, quem interim morte nobis ereptum lugemus, paulo latius agendum est. Die 7 Iul. 1850 in Falkenstein, quod est amoenum «Silvae Bavaricae » .oppidulum, honestissimo sutori Schmalzl natus est infans undecimus, qui in sacra baptismate sub peculiari tutela « Apostoli Norici », S. Maximi- liani Ep. M., positus est. Praeter indolem incolis illius regionis sat com- munem, modestiam dico, constantiam, operositatem, sensum amoenitatum. naturalium, fidem securam, Oreator etiam veri artificis dotes puerulo in- diderat, quae tamen postea minus ab eximiis magistris quam ab ipso Ma- .ximiliano tenaci diligentia excultae sunt. Schola elementari absoluta, Ratisbonae per menses decem delineandi :scholam frequentavit. Tum igitur iam illud didicit, quod per totam vitam ,fidelissime servavit: singula ornamenta in tapetis, aulaeis, columnis, ve- stimentis, coronis ... quam accuratissime ac' nitidissime effingere. - Dein- -ceps, domi alumnus patrui sui W olfgangi Schmalzl decoratoris, insuper artem arripuit colores apte diluendi, miscendi, inducendi, atque res aura tegendi, et quamdiu vixit, colorum lucentium fulgentisque auri amantis- simus fuit.' Postea, Monaci in nota illa officina Mayer'sche Kunstanstalt laborans, etiarn pel" annum scholam artificum (Kunstçeioerbeschuleï adiit. Ubi cum .singularee eius dotes pictoriae mox apparuissent, ei oblatum est stipen- (1) Analecta VIII, 302 sq,
Transcript
Page 1: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

180 NECROLOGIA

-dicebat ; «Deus meus, gratias tibi ago, quod me in hanc Congregationernvocasti. »)

Bonitatis suae splendore aliorum corda loquendo illustravit, neminiverbum mordax dicens; illustravit et audiendo, cuicumque, qui eum adi­'bat , amicum praestans auditum; illustravit agendo, caritatis officia roga­tus, ad adiuvandum semper paratus. Subinde, si res ferebat, minusculas.aerumnas, quasi spinas e vulneribus, ex moerentium cordibus evellebat di­cens: «Omnia ad' maiorem Bei gloriam! tunc diabolus stomachans putat.sibi esse crepandum.» Quod igitur Dominus misericordibus promisit, hoc-et Nicolao morienti dictum esse confidimus: Beati misericordes, quoniam.ipsi misericordiam consequentur. ,

t Fr. 1. Maxillliliallus Sclllllalzl (1850-1930).

Quoniam anno superiore, cum Fr. Maximilianus octogesimum aetatis.annum ingressus esset, confratrum attentionem in hoc insigne familiaenostrae decus revocandam existimavimus, (1) hodie de eo, quem interimmorte nobis ereptum lugemus, paulo latius agendum est.

Die 7 Iul. 1850 in Falkenstein, quod est amoenum «Silvae Bavaricae »

.oppidulum, honestissimo sutori Schmalzl natus est infans undecimus, quiin sacra baptismate sub peculiari tutela « Apostoli Norici », S. Maximi­liani Ep. M., positus est. Praeter indolem incolis illius regionis sat com­munem, modestiam dico, constantiam, operositatem, sensum amoenitatum.naturalium, fidem securam, Oreator etiam veri artificis dotes puerulo in­diderat, quae tamen postea minus ab eximiis magistris quam ab ipso Ma­.x imiliano tenaci diligentia excultae sunt.

Schola elementari absoluta, Ratisbonae per menses decem delineandi:scholam frequentavit. Tum igitur iam illud didicit, quod per totam vitam

, fidelissime servavit: singula ornamenta in tapetis, aulaeis, columnis, ve­stimentis, coronis ... quam accuratissime ac' nitidissime effingere. - Dein­-ceps, domi alumnus patrui sui W olfgangi Schmalzl decoratoris, insuperartem arripuit colores apte diluendi, miscendi, inducendi, atque res aurategendi, et quamdiu vixit, colorum lucentium fulgentisque auri amantis­simus fuit. '

Postea, Monaci in nota illa officina Mayer' sche Kunstanstalt laborans,etiarn pel" annum scholam artificum (Kunstçeioerbeschuleï adiit. Ubi cum.sing ularee eius dotes pictoriae mox apparuissent, ei oblatum est stipen-

(1) Analecta VIII, 302 sq,

Page 2: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

t FR. L. MAxIMILIANUS SCHMALZL 181.

dium, ut gratuito pel" quadriennium huic arti ingenuae studere et in Ita-­liam iter suscipere posset. Mirum ! Tum ipsurn adolescens fortunatus, .« reg num mundi et omnem ornatum saeeuli . contemnens, Garsium in ..domum nostram aufugit, ubi frater natu maior Pet~us (* 1835) inter sa­cerdotes Dea serviebat ct 1874).Maximilianus se paratum dicebatad vitam integram in claustri cu­lina vel horto degendam, relie taornni arte pictoria, modo ne ani­111ae suae innocentis, in aëre mun­dano periclitantis, detrimentumpateretur. Pl. R. P. ProvincialisSchmôqer, qui ipse haec in aliquaepistola .narrat , ter Maximilianipreces reiecit, sed tandem a. 1871,ipsi eiusque fratri Petro moremgerens, pium iuvenem inter can­didatos laicos, anno insequenti in­ter novitios admisi t.

Turn temporis, CongregatisBavaris sanctuarii Marialis Vilsbi­burg dioecesis Ratisbonen. curamgerentibus, Maximilianus ·iussusest huius aedis expingendae con­silia et delineamenta conficere.Quae cum curiae episcopali et clarissimo pictori Eduardo Steinle propo­sita essent, valde placuerunt; immo Steinle, tum Argentorati degens, ver- ­tente a. 1875 se obtulit ad discipulurn tantae spei excolend ume AtveroP. Schrnôger, religione motus, veniam dare noluit. '(1)

(1) In collegio nostro Geistingensi complures epistolae asservantur a P. Schmôgerad pictorem i ll um datae, ex quibus haec sal tern exscribere iuvat: « E s kônnte ja.dern jungeu, ganz unerfahrenen Manne nichts Glücklicheres begegnen, als unte rIhren Augen und Ihrer Führung zu lernen und sich auszubi lden. Aber denken Siesich in meine Stellung und meine grosse Verantwortung, welche ich für die Seeledesselben, c1as ist für die Erhaitung unc1 Befestigung seiner Beruf'sgn ade, vor Gottauf mich genommen habe, so werden Sie auch meirie Worte nicht missdeuten . Ichhatte ihn, da er um seine Aufnahme bat, c1reimal abgevviesen; er aber kam immerwieder und wiederholte seine Bitten mit der bestimrnten Hinweisunug , dass el" nul" ~

aIs Religiose seine Seele retten werde, indem er sich bereit erklârte, als Koch oder­Gârtner sich verwenden zn lassen. Sein Bruder ... un terstützte seine Bitte und ern­pfahl mir noch Ï1n Sterben, c1en Max seinem Bernfe zu erhalten. Seine Kunst koun te

el" zum ersten Mal in Uebnug bringen, als es zur Restauration der Kirche in Vils­biburg komrnen musste. Aber auch an ililn hatte ich wie an anc1ern Brüdern die-

Page 3: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

182 NECROLOGIA

Maximilianus igitur inter coenobii septa remansit, et quae vota die20 Iul, 1878 Garsii Deo palam nuncupavit, ea semper sacrosancta ser­.vavit, In omni re a Superioribus dependere satagebat. « Sola.oboedientiaductus imagines meas pingo,» ' ita ipse aliquando confessus est. QuodsiSuperioris voluntas labores plane diversos ill domo, horto, campisve iniun­.gebat, nihil reluctans eos exsequebatur. - Illud honores mutant mores inipso veritatem amisit, siquidem plane idem mansit humilis Frater laicus,.etiam tum, cum eius nomen .et fama ad aures Praelatorum, Cardinalium.atque ipius Summi Pontificis pervenisset et pel" universum mundumvolasset,

Ütinam in aliquo albo omnia Maximiliani opera collecta conspicere li­-ceret , sive quae in parietibus ec élesiarum et oratoriorum, sive quae in-tabulis, telis, chartis depinxit aut graphide adumbravit! Tum profectomira huius pictoris fecunditas clare appareret. Appareret etiam eum utiquenon semper summa attigisse, sed nihil prorsus reliquisse, quin pietatem,venustatem, harmoniam spiret, nihil quod infantuli innocentis oculos offen­.dat. Denique etiam appareret .in longa huius artifiois vita verus progre~sus,

.quandoquidem semper nova addiscere studebat.Fr. Maximilianus artis suae nonnullos quidem vituperatores invenit,

.quibus eius figurae non satis viriles, corporeae, individuatae, commotae .-erant, nec propterea animum abiecit; multo plures laudatores habuit, neque.eorum encomiis inebriatus est. Ubi ecclesiam loci Kraiburg coloribus suisvividis piisque imaginibus exornavit, opus ibi confectum parocho IosephoKrarrdauer adeo probatum est, ut 10 000 marcorum offerret ea condicione,ut eidem Fratri etiam sacellum Bavaricum templi S. Ioachim de Urbe exor­nandum committeretur; id quod factum est universali cum .plausu, et hacopportunitate Maximilianus etiam Italiam et Almam Urbem vidit.

Similiter cl. vil" Fridericus Pustet vix pel" R. P. Georgium Schober in.huius Fratris artificis notitiam venerat, cum paene innumerabilia ei man-

.sorgenvolle Erfahrung zu machen , dass eine rasch sich entwickelnde, entschiedene

.Anlage zur Kunst eine grosse Gewalt, ja fast eine Uebermacht ist, gegen welchen ur die bestândige W achsamkeit eines 0 beren und die ununterbrochene U ebung des.st r en gen Gehorsams den Ordensberuf noch schützen kann. W ürden wir in 1h1"e1" Nâhe.leben und mit dem Leben in der Kunstschule auch die Uebungen cles Gehorsamsund cler ganzen geistlichen Zucht verbinden kôunen , dann hâtte ich lë.ngst als um .eine Gnade bei Ihrer Gi:i.te nachgesucht, was Sie nngebeten aus reiner Liebe mir nunanbieten. Denn da kënnt.e ich ruhig sein und hü.tte nicht zn fürchten, dass ich eineschwere Veran twortung über eine Seele mir zuziehe, 'welche ihr zeitliches und ewigesHeil so zu sagen in meirie Hânde gelegt hat .» (8. Jan. 1876.) .

Eduardus Steinle natus est Vinclobonae 1810, a. 1878 ab Austriae Irnperatore adnobilium statum elevatns, mort.uus Francofurti ad Moenum 1886. Ipse eiusque ma­.gister loannes Fridericus Overbeck (1789-1869), ob suam Sancti Fundatoris nostri ve­nerationern , filio suo nomen Alphonsnm Mariam indiderunt.

Page 4: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

t FR. L. MAXIMILIANUS SCHMALZL 183

data dedit, sive pro lib ris suis liturgicis per totum orbem sparsis, sivepro calendario suo Mariano, sive pro aliis libris exornandis. Imagines olim

Alphons us-Buch handl.un g , Mü n ste r i. w.

Sp ecimen artis pictoriae Fr. Maximiliani .

a cl. prof. Klein delineatas Pustet reiecit - quod nonnulli doluerunt ­et in earU111 lOCn111 novas Schmalzlianas substitnit. Einsdem editoris sum­ptibus atque Patris Schmoger cura a. 1881 prodiit « Vita D. N. Iesu Christiiuxta visiones Servae Dei Annae Catharinae Emmerich », quod opus grande

Page 5: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

184 NECROLOGIA

Fr. Maximilianus illustravit imaginibus quam aocuratissime delineatis. Oumvero, Pio X ad Ecclesiae clavum sedente, nOVUUl Vesperale et Gradualetypis Vaticanis edenda essent, ceteros artifices omnes, qui suae artis spe­cimina obtulerant, confrater noster facile vicit.

Oontemplantes opera huius Fratris servientis, qui nunquam altioribusstudiis se dare potuit, admirare cogimur haud communem eius scientiamdogmaticam ac biblicam, privatis studiis acquisitam, ita ut eius effigiesiam multis contionatoribus uberem materiam praebuerint. Itaque ad fidemsupranaturalem in Fr. Maximiliano accessisse videtur singulare donum in­tellectus, a Spiritu Sancto anima~ immissum, quo mysteria fidei penitiusnoverat.

Apposite .autem Divus Thomas cum S. Augustino docet huic dono in­tellectus respondere sextam beatitudinem: Beati mundi corde. (1) Quambene haec quadrant in Maximilianum nostrum, qui iam puer abhorrebatsodales minus pudicos, qui in iuventae flore mundo allicienti terga vertitatque perfectae castitatis voto in perpetuum se obstrinxit, qui artem picto­riam, toties in aliis lasciviae fomitem, semper puritate vere angelica exer­cuit! Nil mirum igitur, quod eius picturae angelis scatent, non istis qui­dem putis nudis, sed illis figuris aetheriis, quae ab Angelico Fesulano,.clarissimo pictore monacho, depictae esse videantur. Oum eodem 'ar t ifice­Dominicano Fr. Maximilianus id commune habet, quod opera sua perfecit,orando, meditando, vitae contemplativae exercitia peragendo; quare in eodenuo comprobatur illud: Pietas ad omnia utilis est. (2)

Desideratissimi confratris vires inde ex mense Decembri 1929 planecollabi et ad interitum vergere manifestum erat, et cum initia Ianuariipulmonitis senilis accessisset, iam nulla spes restabat. Recepit igitur piis­sime ultima sacramenta; et usque ad extremum momentum sui composmansit.. In agonia positus, non verbis, sed aliis signis sat claris adstan­tium orationes enixe efflagitabat. 'I'andem postridie festum Epiphaniae,.h. 4, spiritum meritis onustum Oreatori reddidit. Aderant eius confessa­rius, eius nepos R. P. Petrus Schmalzl, nunc iuvenatus Garsensis Director,.confratres alii.

Oum corpus ad sepulturam efferretur, foris omnia micanti pruina con­tecta erant ; qua in re omnes sponte huius animae electae ac purae sym­bolum agnovernnt. Praeter multos consanguinitate vel aliunde coniunctosetiam cl. vir Fridericus Pustet humilis Fratris funus sua praesentia ho­norare voluit. Emus vero Michael Cardo de Faulhaber, Archiepiscopus Mo­nacensis, P. Rectori Garsensi d. 10 Ian. scripsit: «Intime particeps sumodoloris, quem tu, Adm. R. Pater, et sodales istius collegii ex morte di-

(1) S. th. 2, 2, q. 8, a. 7.(2) r Tiln. 4, 8.

Page 6: t Fr. 1.€¦ · ad vitam integram in claustri cu lina vel horto degendam, relieta ornni arte pictoria, modo ne ani 111ae suae innocentis, in aëre mun dano periclitantis, detrimentum

t FR. L. MAXIMILIANUS SCHMALZL 185

Iecti nostri Fratrie Max. Schmalzl percepistis. Piae eius imagines, quibusecclesias dicecesis Monaoensis exornavit, una nobiscum eius animae re­quiem exorabunt. Quod P . Lucas, qui ipse artem pictoriam exercebat, innova ' adorationis ecclesia in Mundelein erecta eius imagines habere voluit,diserte testatur, quantopere effigies Sanctorum ab eo pictae pietatem spi­rente (1) Ad altare fideliter eius recordabor.

« Salutem plurimam dicitM. Oard. ~~AULHABER.»

Tandem ipse supremus Oongregationis moderator ita praeclare litterisconsolatoriis 9 Ian. datis effigiem spiritualem defuncti confratris depingit :«Garsium visitans Fr. Maximilianum multum amare et aestimare coepi,utpote Fratrem antiqui moris et disciplinae, verum Redemptoristam, Re­gulae observantem, more infantis oboedientem, modestum, humilem, quamviseximia pingendi dexteritate praeditus esset. Qua tenera pietate ipse im­butus erat, eadem relucet ex Sanctorum imaginibus ab eo pictis ...Non est dubium, quin Fr. Maxirnilianus veri Fratris laici nostri exemplarfuerit. »

Ne proinde ulla unquam oblivio caram obruat memoriam optirni Fra­tris Maximiliani Schmalzl, qui primus inter nostros universalem eximiipictoris famam adeptus est, alter quidam Beseleel et Ooliab, quibus deditDominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usussanctuarii necessaria suni, et quae praecepit Dominas. (2)

TABULACONFRATRUM NUPERRIME DEFUNCTOR1JM

R. P. Vincentius Grilhisl, Vice Provo Gèrmanico-Brasilianae, * 31. 12.1872, prof. 29. 9. 1893, presb. 6. 10. 1898, t 20. 3. 1930 in domo Arara­quara. :

R. P. Franc. Xav. Rader, Provo Germ. Inf., e collegio Bonnensi, * 13.10. 1881, prof. 14. 9. 1902, presb. 14. 3. 1908, t ~O. 3. 1930 ill nosocomioBeuel.

Fr. 1. prof. Iosephus Boqner, Provo Germ. Sup., * J. 8. ] 851, prof. 23. 1.1881, t 2~. 3. 1930 in domo Deggendorf.

(1) In Musuielein, quod oppidum Americae septentrionalis conventu eucharisticoChicagiensi anni 1926 celebritatem obtinuit, nova ecclesia monialium O. S. B. ahadoratione perpetua exstat, et R . P. Lucas O. S. B. rogaverat confratrem nostrum,ut exemplaria conficeret, iuxta quae aedes decoraretur. Fuit unum ex ultimis ope­ribus Fratris senio confecti. Idem P. Lucas hello irnmani saeviente pecuniam miserat,«ne carissirnus Fr. Maximilianus esurire cogeretur ».

(2) Ex. 36, 1.


Recommended