Date post: | 20-Jun-2015 |
Category: |
Documents |
Upload: | jose-antonio-rojas-carrera |
View: | 10,873 times |
Download: | 10 times |
Jose Antonio Rojas [email protected]
VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM
Cap. XII
(Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum)
VOCABULUM SŌLUM
(AUT CUM IMAGINE)
IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA
frāter, frātris, m.
Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae.Mārcus est frāter Quīntī.
Quīntus frāter Mārcī est.
Mārcus et Quīntus sunt frātrēs Iūliae.
soror, sorōris, f.
Iūlia, quae est fīlia Iūliī Aemiliaeque, soror est Mārcī et Quintī.
nōmen, nōminis, n.
Mārcus Tullius Cicerō
(Tullius est nōmen)
praenōmen, praenōminis, n.
Mārcus Tullius Cicerō(Mārcus est praenōmen)
cognōmen, cognōminis, n.
Mārcus Tullius Cicerō(Cicerō est cognōmen)
avunculus, -i, m.
(: frāter matris)
Aemiliae est ūnus frāter, cuī Aemilius nōmen est. Frāter Aemiliae est avunculus līberōrum.
mīles, -itis, m.
mīles est vir armātus
scūtum, -ī, n.
scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35
gladius, gladiī, m.mīles gladium aspicit
pīlum, -ī, n.
mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs. XII, 39-40
arma, armōrum, n.
scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35
arcus, -ūs, m.
dea Diāna arcum manū tenet
sagitta, -ae, f.
arcum videō cum sagittā
pugnus, -ī, m.
“puerī pugnīs nōn armīs pugnant” XII, 39
hasta, -ae, f.
militēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs XII, 39-40
pedes, peditis, m.
eques est mīles quī ex equō pugnat; quī pedibus pugnat pedēs est.XII, 43, 44
eques, equitis, m.
eques est mīles quī ex equō pugnat. XII, 43
pars, partis, f.
hic circulus octō partēs habet
altera pars poculi aquā plēna est, altera vacua est
fīnis, -is, m.
(↔initium, initiī, n.)
A, B, C ….. X, Y, Z
initium abecedāriī est littera A et fīnis est littera Z
patria, patriae, f.
(exempla:patria Mēdī est Graeciapatria Iūliī est Rōma)
patria est terra ubī nātus es1, ubī habitās. patria est terra pārentum, māiōrum2, quōrum linguam, mōrēs3, īnstitūta4, doctrīnās5que discis6. “ubī bene, ibī patria”…“Sōcratēs…sē esse mundānum7” dīcit. haec scrībit Cicerō in librō cuius titulus est Tusculānae Disputātiōnēs, V, 37.
1. ubī nātus es = ubī māter parit tē.2. māiōrum : māiōrēs sunt pārentes pārentum, eōrumque
pārentēs, et cēterī…3. mōrēs sunt modī quibus pārentēs, maiores, amīcī, fāmiliārēs,
et aliī hominēs quī in hāc terrā vivunt, in vītā agunt. 4. īnstitūta sunt ea quae in vitā publicā imperantur atque
aguntur.5. doctrīna est id quod parentes, magistri, aliique homines
dicunt pueris de vita, de mundo, de hominum moribus…6. discō, discere id est quod facit discipulus. magister docet et
discipulus discit. 7. mundānus,-a,-um est huius mundī, huius terrae.
hostis, hostis, m.(= inīmīcus)
Germānī hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Germanōs et Rōmānōs. XII, 76-77
bellum, bellī, n.
bellum est pugna inter exercitūs hostium
exercitus, -ūs, m.
exercitus est magnus numerus mīlitum quī contrā hostēs dūcitur
XII, 80, 81
dūx, dūcis, m.
quī exercitum dūcit dux exercitūs est. dux exercitui
imperat, exercitus ducī suō pāret, nam dux ab exercitū metuitur.
castra, -ōrum, n.
castra sunt mīlitum oppidum.XII, 94
passus, -ūs, m.
ūnus passus est quīnque pedēs XII, 96(quīnque pedēs = 1’48 m.)
fossa, fossae, f.
circum castra fossa et vāllum longum et altum est. XII, 100
vāllum, -ī, n.
quam altum est vāllum castrōrum XII, 101
equitātus, -ūs, m.
equitātus est numerus equitum (pars exercitūs)
multī equitēs sunt equitātus
impetus, -ūs, m.
impetum facere in hostem = hostem armīs petere; hostem armīs oppugnāre
metus, -ūs, m.
(=timor)
mīles fortis hostem nōn metuit,
sed sine metū impetum in hostem facit. XII, 119-120
versus, -ūs, m.
versus est līnea quam facimus cum scrībimuscap. XII 142 versūs habet
mīlia, -ium, n.
(=mille)
mīlia (+ gen.) = mille mille homines, duō mīlia hominum, tria mīlia
hominum, cet.
1.000 (M) = mille2.000 (MM) = duō mīlia
3.000 (MMM) = tria mīlia…
trīstis, trīste, adi.
(↔ laetus, -a, -um)puer trīstis est
armātus, -a, -um, adi.
mīles est vir armātus XII, 35
brevis, breve(↔longus, -a, -um)
_________________________________________ A__________ B
linea A longa est!linea B est brevis!
gravis, grave(↔levis, leve)
leve ut penna
grave ut plumbum
puer crassus gravior est quam puer tenuis
levis, leve(↔gravis, grave)
pagina codex
pagina levis est, sed codex est gravis
barbarus, -a, -um
apud antīquōs, barbarus is est quī neque Rōmānus neque Graecus est
Socrates Graecus est
Iūlius Caesar Rōmānus est
Vercingetorix neque Graecus neque Rōmānus est, sed barbarus
altus, -a, -um
Marcus puer altus est
Quintus quoque puer altus est
Quintus est tam altus quam Marcus
Iūlia nōn est altaMārcus et Quīntus altiōres sunt quam Iūlia
hic fluvius altus est
fluvius nōn est altus
lātus, -a, -um hic fluvius lātus est
hic fluvius lātus nōn est
fortis, forte, adi.
fortis est!
fortis etiam est quī nōn timet
fortēs sunt!
vester, vestra, vestrum, adi.
Iūlius Mārco, Quīnto et Iūliae pira dat.accipite haec pira! haec pira nōn mea, sed vestra sunt!
ferō, ferre(: portāre)
pedes, quī pedibus it multaque alia arma fert [=portat], gladium longum
et gravem ferre [=portāre] nōn potest; itaque gladius eius brevis et levis est.XII, 54-56
pugnō, pugnāre
puerī pugnīs, nōn armīs pugnant. mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs,
hastīsXII, 39, 40
incolō, incolere(habitō, habitāre)
incolere terram=in terrā habitāre
Germānī sunt hominēs barbarī quī Germāniam
incolunt. = Germanī sunt hominēs barbarī quī in Germāniā
habitant.
dīvidō, dīvidere
līnea alba duōs hominēs superiōrēs ā duōbus inferiōribus dīvidit
oppugnō, oppugnāre
(=pugnāre contrā)
Germānī exercitum nostrum oppugnant.XII, 77-78
metuō, metuere(= timeō, timēre)
is quī metuit timōrem habet
mīlitō, mīlitāre(=mīles esse)
In exercitibus Rōmānīs etiam Hispanī et Gallī multī mīlitant, quī et alia arma et arcūs sagittāsque ferunt.
XII, 89-91
dēfendō, dēfendere(↔oppugnāre)
mīlitēs scūtīs sē dēfendunt
iacio, iacere
mīles pīlum iacit.
expugno, expugnāre
expugnāre est oppugnāre hostēs atque vincere eōs
Hostēs castra nostra expugnāre nōn possunt
fugiō, fugere
hominēs fugiunt ā taurō
contrā(=in+accus.
adversus+accus.)
militēs Romānī contrā Gallōs pugnant
ac ac = atque = et = -que