lacinias induentes, insane agentes

Post on 21-Jan-2016

38 views 0 download

description

Nonnullis illud calidum placet. seu. lacinias induentes, insane agentes. de scaena novissima. Cum matre iam locutus sum!. Vestem suam nuptialem, telae reticulatae opus, tu indueres bene vellet…. Adeo laeta factast ut lacrimas nonnullas fuderit…!. - PowerPoint PPT Presentation

transcript

Cum matre iam locutus sum!

Adeo laeta factast ut lacrimas

nonnullas fuderit…!

Vestem suam nuptialem, telae

reticulatae opus, tu indueres bene

vellet…

Personatus necnon muliebri voce utans

Veste illo, o Osgood, quo mater usast,

nequaquam nubere mihi licet!

Fieri enim non potest quin mater alio more corporis

atque meo utatur…!

Vestem ergo eum accommodare

bene poterimus!

Opus non est!!

Osgood! Necesse me sinceram tibi

esse:

Ut nos matrimonio

coniungamus nullo pacto fieri

potest!!Qua de causa?

Vide ergo:

Imprimis nativa flava coma non

sum!

Nihil mea interest!

Adde etiam illud, me tabaci fumum sugere:

magnopere enim saepiusque fumo!!

Mea non interest!

Insuper scias adhuc vitam nefandam egisse: per

annos tres coniunctissime cum saxophonista quodam

vivebam…!!Quod tibi bene ignosco …!

Gnatos nullos unquam gignere potero…!

Eos enim ut adoptemus

curabimus…!

Nullo pacto, Osgood, cogitatione a te

comprehendi videor!!

Ahhhh!!

Personatus iste vir, nullis praevalentibus argumentis, patientia tota confecta, rugitu quodam sublato, emptam comam tandem

a capite maxima vi evellit…

Voce sublata, animo valde irritato…

Marem tandem me esse fac

videas!!

Bene…: ne unum quidem perfectum

invenires…!

Vir noster totus stupore ictus miram speciem praebere videtur…

FINIS